De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  2. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  3. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  4. obliquos videamur et id res vera refutet.
  5. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  6. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  7. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  8. sed nihil omnino recta regione viai
  9. declinare quis est qui possit cernere sese?
  10. Denique si semper motu conectitur omnis
  11. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  12. nec declinando faciunt primordia motus
  13. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  14. ex infinito ne causam causa sequatur,
  15. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  16. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  17. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  18. declinamus item motus nec tempore certo
  19. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  20. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  21. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  22. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  23. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  24. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  25. omnis enim totum per corpus materiai
  26. copia conciri debet, concita per artus
  27. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  28. ut videas initum motus a corde creari
  29. ex animique voluntate id procedere primum,
  30. inde dari porro per totum corpus et artus.
  31. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  32. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  33. nam tum materiem totius corporis omnem
  34. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  35. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  36. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  37. pellat et invitos cogat procedere saepe
  38. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  39. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  40. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  41. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  42. et proiecta refrenatur retroque residit.
  43. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  44. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  45. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  46. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  47. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  48. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  49. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  50. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  51. id facit exiguum clinamen principiorum
  52. nec regione loci certa nec tempore certo.
  53. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  54. copia nec porro maioribus intervallis;
  55. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  56. qua propter quo nunc in motu principiorum
  57. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  58. et post haec semper simili ratione ferentur,
  59. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  60. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  61. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  62. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  63. nam neque quo possit genus ullum materiai
  64. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  65. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  66. naturam rerum mutare et vertere motus.
  67. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  68. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  69. summa tamen summa videatur stare quiete,
  70. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  71. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  72. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  73. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  74. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  75. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  76. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  77. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  78. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  79. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  80. omnia quae nobis longe confusa videntur
  81. et velut in viridi candor consistere colli.
  82. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  83. camporum complent belli simulacra cientes,
  84. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  85. aere renidescit tellus supterque virum vi
  86. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  87. icti reiectant voces ad sidera mundi
  88. et circum volitant equites mediosque repente
  89. tramittunt valido quatientes impete campos;
  90. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  91. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  92. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  93. qualia sint et quam longe distantia formis,
  94. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  95. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  96. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  97. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  98. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  99. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  100. esse pari filo similique adfecta figura.
  101. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  102. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  103. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  104. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  105. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  106. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  107. invenies tamen inter se differre figuris.
  108. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  109. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  110. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  111. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  112. turicremas propter mactatus concidit aras
  113. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  114. at mater viridis saltus orbata peragrans
  115. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  116. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  117. conspicere amissum fetum, completque querellis
  118. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  119. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  120. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  121. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  122. oblectare animum subitamque avertere curam,
  123. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  124. derivare queunt animum curaque levare;
  125. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  126. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  127. cornigeras norunt matres agnique petulci
  128. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  129. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  130. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  131. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  132. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  133. concharumque genus parili ratione videmus
  134. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  135. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  136. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  137. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  138. unius ad certam formam primordia rerum,
  139. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  140. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  141. quare fulmineus multo penetralior ignis
  142. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  143. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  144. subtilem magis e parvis constare figuris
  145. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  146. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  147. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  148. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  149. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  150. et quamvis subito per colum vina videmus
  151. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  152. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  153. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  154. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  155. inter se possint primordia singula quaeque
  156. singula per cuiusque foramina permanare.
  157. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  158. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  159. at contra taetra absinthi natura ferique
  160. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  161. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  162. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  163. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  164. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  165. proptereaque solere vias rescindere nostris
  166. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  167. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  168. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  169. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  170. horrorem constare elementis levibus aeque
  171. ac musaea mele, per chordas organici quae
  172. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  173. neu simili penetrare putes primordia forma
  174. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  175. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  176. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  177. neve bonos rerum simili constare colores
  178. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  179. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  180. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  181. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  182. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  183. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  184. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  185. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  186. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  187. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  188. titillare magis sensus quam laedere possint,
  189. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  190. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  191. dissimili dentata modo conpungere sensus
  192. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  193. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  194. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  195. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  196. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  197. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  198. semina confundunt inter se concita sensum;
  199. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  200. tute tibi partem ferias atque experiare.
  201. qua propter longe formas distare necessest
  202. principiis, varios quae possint edere sensus.
  203. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  204. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  205. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  206. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  207. prima acie constant ictus contemnere sueta
  208. et validi silices ac duri robora ferri
  209. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  210. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  211. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  212. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  213. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  214. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  215. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  216. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  217. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  218. at non esse tamen perplexis indupedita,
  219. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  220. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  221. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  222. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  223. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  224. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  225. * * *
  226. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  227. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  228. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  229. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  230. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  231. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  232. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  233. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  234. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  235. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  236. linquit enim supera taetri primordia viri,
  237. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  238. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  239. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  240. finita variare figurarum ratione.
  241. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  242. esse infinito debebunt corporis auctu.
  243. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  244. corporis inter se multum variare figurae
  245. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  246. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  247. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  248. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  249. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  250. formai speciem totius corporis eius,
  251. quod super est, si forte voles variare figuras,
  252. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  253. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  254. si tu forte voles etiam variare figuras.
  255. ergo formarum novitatem corporis augmen
  256. subsequitur. quare non est ut credere possis
  257. esse infinitis distantia semina formis,
  258. ne quaedam cogas inmani maximitate
  259. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  260. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  261. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  262. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  263. saecla novo rerum superata colore iacerent
  264. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  265. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  266. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  267. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  268. cedere item retro possent in deteriores
  269. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  270. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  271. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  272. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  273. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  274. materiem quoque finitis differe figuris.
  275. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  276. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  277. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  278. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  279. ergo finita distant ratione creata,
  280. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  281. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  282. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  283. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  284. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  285. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  286. formarum finita, necesse est quae similes sint
  287. esse infinitas aut summam materiai
  288. finitam constare, id quod non esse probavi.
  289. * * *
  290. versibus ostendam corpuscula materiai
  291. ex infinito summam rerum usque tenere
  292. undique protelo plagarum continuato.
  293. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  294. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  295. at regione locoque alio terrisque remotis
  296. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  297. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  298. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  299. milibus e multis vallo munitur eburno,
  300. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  301. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  302. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  303. unica res quaedem nativo corpore sola,
  304. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  305. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  306. unde ea progigni possit concepta, creari
  307. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  308. quippe etenim sumant alii finita per omne
  309. corpora iactari unius genitalia rei,
  310. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  311. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  312. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  313. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  314. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  315. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  316. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  317. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  318. infidi maris insidias virisque dolumque
  319. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  320. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  321. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  322. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  323. disiectare aestus diversi materiai,
  324. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  325. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  326. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  327. et res progigni et genitas procrescere posse.
  328. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  329. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  330. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  331. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  332. nec porro rerum genitales auctificique
  333. motus perpetuo possunt servare creata.
  334. sic aequo geritur certamine principiorum
  335. ex infinito contractum tempore bellum.
  336. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  337. et superantur item. miscetur funere vagor,
  338. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  339. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  340. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  341. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  342. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  343. convenit et memori mandatum mente tenere,
  344. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  345. quod genere ex uno consistat principiorum,
  346. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  347. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  348. atque potestates, ita plurima principiorum
  349. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  350. Principio tellus habet in se corpora prima,
  351. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  352. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  353. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  354. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  355. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  356. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  357. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  358. montivago generi possit praebere ferarum.
  359. quare magna deum mater materque ferarum
  360. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  361. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  362. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  363. aeris in spatio magnam pendere docentes
  364. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  365. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  366. officiis debet molliri victa parentum.
  367. muralique caput summum cinxere corona,
  368. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  369. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  370. horrifice fertur divinae matris imago.
  371. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  372. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  373. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  374. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  375. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  376. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  377. significare volunt indignos esse putandos,
  378. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  379. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  380. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  381. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  382. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  383. ingratos animos atque impia pectora volgi
  384. conterrere metu quae possint numine divae.
  385. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  386. munificat tacita mortalis muta salute,
  387. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  388. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  389. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  390. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  391. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  392. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  393. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  394. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  395. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  396. cum pueri circum puerum pernice chorea
  397. armat et in numerum pernice chorea
  398. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  399. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  400. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  401. propterea magnam armati matrem comitantur,
  402. aut quia significant divam praedicere ut armis
  403. ac virtute velint patriam defendere terram
  404. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  405. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  406. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  407. omnis enim per se divom natura necessest
  408. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  409. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  410. nam privata dolore omni, privata periclis,
  411. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  412. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  413. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  414. et quia multarum potitur primordia rerum,
  415. multa modis multis effert in lumina solis.
  416. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  417. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  418. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  419. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  420. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  421. religione animum turpi contingere parcat.
  422. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  423. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  424. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  425. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  426. dissimili vivont specie retinentque parentum
  427. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  428. tanta est in quovis genere herbae materiai
  429. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  430. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  431. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  432. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  433. dissimili perfecta figura principiorum.
  434. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  435. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  436. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  437. scintillasque agere ac late differre favillam.
  438. cetera consimili mentis ratione peragrans
  439. invenies igitur multarum semina rerum
  440. corpore celare et varias cohibere figuras.
  441. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  442. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  443. haec igitur variis debent constare figuris;
  444. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  445. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  446. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  447. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  448. conveniunt et res permixto semine constant.
  449. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  450. multa elementa vides multis communia verbis,
  451. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  452. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  453. non quo multa parum communis littera currat
  454. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  455. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  456. sic aliis in rebus item communia multa
  457. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  458. dissimili tamen inter se consistere summa
  459. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  460. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  461. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  462. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  463. semiferas hominum species existere et altos
  464. inter dum ramos egigni corpore vivo
  465. multaque conecti terrestria membra marinis,
  466. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  467. pascere naturam per terras omniparentis.
  468. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  469. seminibus certis certa genetrice creata
  470. conservare genus crescentia posse videmus.
  471. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  472. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  473. corpora discedunt conexaque convenientis
  474. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  475. reicere in terras naturam, multaque caecis
  476. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  477. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  478. vitalis motus consentire atque imitari.
  479. sed ne forte putes animalia sola teneri
  480. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  481. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  482. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  483. dissimili constare figura principiorum;
  484. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  485. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  486. semina cum porro distent, differre necessust
  487. intervalla vias conexus pondera plagas
  488. concursus motus; quae non animalia solum
  489. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  490. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  491. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  492. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  493. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  494. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  495. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  496. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  497. corpora consimili sint eius tincta colore;
  498. nullus enim color est omnino materiai
  499. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  500. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  501. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  502. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  503. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  504. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  505. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  506. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  507. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  508. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  509. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  510. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  511. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  512. immutabile enim quiddam superare necessest,
  513. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  514. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  515. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  516. proinde colore cave contingas semina rerum,
  517. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  518. Praeterea si nulla coloris principiis est
  519. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  520. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  521. propterea magni quod refert, semina quaeque
  522. cum quibus et quali positura contineantur
  523. et quos inter se dent motus accipiantque,
  524. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  525. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  526. marmoreo fieri possint candore repente,
  527. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  528. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  529. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  530. materies ubi permixta est illius et ordo
  531. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  532. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  533. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  534. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  535. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  536. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  537. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  538. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  539. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  540. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  541. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  542. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  543. aut alio in quovis uno puroque nitore
  544. dissimiles longe inter se variosque colores.
  545. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  546. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  547. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  548. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  549. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  550. principiis rerum non numquam causa colores,
  551. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  552. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  553. quippe etenim multo proclivius exorientur
  554. candida de nullo quam nigro nata colore
  555. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  556. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  557. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  558. scire licet quam sint nullo velata colore;
  559. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  560. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  561. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  562. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  563. quae sita cervices circum collumque coronat;
  564. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  565. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  566. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  567. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  568. consimili mutat ratione obversa colores;
  569. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  570. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  571. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  572. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  573. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  574. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  575. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  576. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  577. sed variis formis variantes edere tactus.
  578. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  579. est natura coloris et omnia principiorum
  580. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  581. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  582. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  583. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  584. ex albis album pinnis iactare colorem
  585. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  586. aut alio quovis uno varioque colore.
  587. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  588. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  589. evanescere paulatim stinguique colorem;
  590. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  591. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  592. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  593. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  594. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  595. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  596. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  597. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  598. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  599. scire licet quaedam tam constare orba colore
  600. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  601. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  602. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  603. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  604. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  605. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  606. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  607. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  608. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  609. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  610. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  611. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  612. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  613. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  614. concoctosque suo contractans perdere viro,
  615. propter eandem rem debent primordia rerum
  616. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  617. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  618. nec simili ratione saporem denique quemquam
  619. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  620. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  621. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  622. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  623. inmortalia si volumus subiungere rebus
  624. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  625. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  626. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  627. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  628. principiis constare. neque id manufesta refutant
  629. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  630. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  631. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  632. quippe videre licet vivos existere vermes
  633. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  634. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  635. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  636. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  637. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  638. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  639. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  640. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  641. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  642. non alia longe ratione atque arida ligna
  643. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  644. iamne vides igitur magni primordia rerum
  645. referre in quali sint ordine quaeque locata
  646. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  647. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  648. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  649. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  650. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  651. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  652. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  653. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  654. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  655. sed magni referre ea primum quantula constent,
  656. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  657. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  658. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  659. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  660. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  661. antiquis ex ordinibus permota nova re
  662. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  663. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  664. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  665. * * *
  666. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  667. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  668. mollia mortali consistere corpore creta.
  669. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  670. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  671. aut similis totis animalibus esse putari.
  672. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  673. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  674. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  675. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  676. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  677. vitali ut possint consentire undique sensu.
  678. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  679. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  680. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  681. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  682. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  683. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  684. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  685. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  686. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  687. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  688. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  689. quatinus in pullos animalis vertier ova
  690. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  691. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  692. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  693. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  694. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  695. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  696. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  697. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  698. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  699. Principio nequeunt ullius corporis esse
  700. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  701. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  702. aere fluminibus terris terraque creatis,
  703. nec congressa modo vitalis convenientes
  704. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  705. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  706. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  707. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  708. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  709. dissoluuntur enim positurae principiorum
  710. et penitus motus vitales inpediuntur,
  711. donec materies omnis concussa per artus
  712. vitalis animae nodos a corpore solvit
  713. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  714. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  715. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  716. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  717. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  718. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  719. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  720. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  721. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  722. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  723. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  724. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  725. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  726. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  727. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  728. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  729. scire licet nullo primordia posse dolore
  730. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  731. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  732. corporibus, quorum motus novitate laborent
  733. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  734. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  735. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  736. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  737. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  738. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  739. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  740. multaque de rerum mixtura dicere callent
  741. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  742. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  743. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  744. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  745. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  746. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  747. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  748. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  749. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  750. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  751. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  752. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  753. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  754. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  755. umoris guttas mater cum terra recepit,
  756. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  757. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  758. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  759. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  760. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  761. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  762. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  763. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  764. nec sic interemit mors res ut materiai
  765. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  766. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  767. res ut convertant formas mutentque colores
  768. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  769. ut noscas referre earum primordia rerum
  770. cum quibus et quali positura contineantur
  771. et quos inter se dent motus accipiantque,
  772. neve putes aeterna penes residere potesse
  773. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  774. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  775. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  776. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  777. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  778. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  779. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  780. consimilis; verum positura discrepitant res.
  781. sic ipsis in rebus item iam materiai
  782. intervalla vias conexus pondera plagas
  783. concursus motus ordo positura figurae
  784. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  785. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  786. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  787. accedere et nova se species ostendere rerum.
  788. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  789. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  790. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  791. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  792. principio caeli clarum purumque colorem
  793. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  794. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  795. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  796. ex improviso si sint obiecta repente,
  797. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  798. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  799. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  800. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  801. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  802. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  803. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  804. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  805. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  806. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  807. infinita foris haec extra moenia mundi,
  808. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  809. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  810. Principio nobis in cunctas undique partis
  811. et latere ex utroque supra supterque per omne
  812. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  813. vociferatur, et elucet natura profundi.
  814. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  815. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  816. seminaque innumero numero summaque profunda
  817. multimodis volitent aeterno percita motu,
  818. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  819. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  820. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  821. sponte sua forte offensando semina rerum
  822. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  823. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  824. magnarum rerum fierent exordia semper,
  825. terrai maris et caeli generisque animantum.
  826. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  827. esse alios alibi congressus materiai,
  828. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  829. Praeterea cum materies est multa parata,
  830. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  831. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  832. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  833. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  834. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  835. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  836. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  837. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  838. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  839. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  840. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  841. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  842. sint genere. in primis animalibus indice mente
  843. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  844. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  845. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  846. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  847. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  848. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  849. quando quidem vitae depactus terminus alte
  850. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  851. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  852. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  853. libera continuo, dominis privata superbis,
  854. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  855. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  856. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  857. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  858. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  859. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  860. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  861. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  862. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  863. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  864. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  865. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  866. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  867. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  868. primigenum maris et terrae solisque coortum
  869. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  870. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  871. unde mare et terrae possent augescere et unde
  872. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  873. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  874. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  875. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  876. umor ad umorem, terreno corpore terra
  877. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  878. donique ad extremum crescendi perfica finem
  879. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  880. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  881. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  882. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  883. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  884. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  885. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  886. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  887. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  888. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  889. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  890. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  891. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  892. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  893. inde minutatim vires et robur adultum
  894. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  895. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  896. et quo latior est, in cunctas undique partis
  897. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  898. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  899. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  900. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  901. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  902. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  903. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  904. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  905. corpora conficere et plagis infesta domare.
  906. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  907. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  908. omnia debet enim cibus integrare novando
  909. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  910. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  911. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  912. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  913. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  914. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  915. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  916. aurea de caelo demisit funis in arva
  917. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  918. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  919. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  920. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  921. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  922. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  923. conterimusque boves et viris agricolarum,
  924. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  925. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  926. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  927. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  928. et cum tempora temporibus praesentia confert
  929. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  930. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  931. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  932. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  933. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  934. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  935. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  936. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse
  37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  39. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  40. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  41. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  42. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  43. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  44. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  45. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  46. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  47. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  48. extorres idem patria longeque fugati
  49. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  50. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  51. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  52. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  53. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  54. acrius advertunt animos ad religionem.
  55. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  56. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  57. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  58. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  59. denique avarities et honorum caeca cupido,
  60. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  61. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  62. noctes atque dies niti praestante labore
  63. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  64. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  65. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  66. semota ab dulci vita stabilique videtur
  67. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  68. unde homines dum se falso terrore coacti
  69. effugisse volunt longe longeque remosse,
  70. sanguine civili rem conflant divitiasque
  71. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  72. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  73. et consanguineum mensas odere timentque.
  74. consimili ratione ab eodem saepe timore