De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  2. si non, certa suo quia semine seminioque
  3. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  4. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  5. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  6. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  7. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  8. accipiter fugiens veniente columba,
  9. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  10. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  11. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  12. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  13. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  14. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  15. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  16. sin animas hominum dicent in corpora semper
  17. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  18. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  19. si non, certa suo quia semine seminioque
  20. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  21. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  22. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  23. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  24. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  25. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  26. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  27. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  28. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  29. an metuit conclusa manere in corpore putri
  30. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  31. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  32. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  33. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  34. expectare immortalis mortalia membra
  35. innumero numero certareque praeproperanter
  36. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  37. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  38. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  39. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  40. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  41. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  42. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  43. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  44. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  45. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  46. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  47. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  48. posset et innasci quavis in parte soleret,
  49. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  50. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  51. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  52. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  53. totum posse extra corpus durare genique.
  54. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  55. confiteare animam distractam in corpore toto.
  56. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  57. consentire putare et fungi mutua posse
  58. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  59. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  60. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  61. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  62. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  63. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  64. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  65. dissociare intus partis, ut materiai
  66. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  67. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  68. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  69. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  70. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  71. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  72. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  73. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  74. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  75. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  76. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  77. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  78. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  79. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  80. ---
  81. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  82. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  83. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  84. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  85. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  86. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  87. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  88. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  89. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  90. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  91. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  92. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  93. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  94. omnibus humanis esset terraque marique,
  95. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  96. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  97. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  98. accidere omnino poterit sensumque movere,
  99. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  100. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  101. distractast animi natura animaeque potestas,
  102. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  103. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  104. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  105. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  106. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  107. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  108. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  109. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  110. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  111. nam cum respicias inmensi temporis omne
  112. praeteritum spatium, tum motus materiai
  113. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  114. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  115. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  116. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  117. inter enim iectast vitai pausa vageque
  118. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  119. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  120. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  121. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  122. illum cui possint incommoda conciliari,
  123. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  124. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  125. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  126. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  127. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  128. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  129. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  130. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  131. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  132. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  133. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  134. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  135. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  136. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  137. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  138. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  139. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  140. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  141. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  142. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  143. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  144. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  145. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  146. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  147. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  148. aut in melle situm suffocari atque rigere
  149. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  150. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  151. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  152. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  153. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  154. non poteris factis florentibus esse tuisque
  155. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  156. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  157. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  158. iam desiderium rerum super insidet una.'
  159. quod bene si videant animo dictisque sequantur,