De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  2. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  3. dispertitam animae naturam exisse per artus
  4. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  5. quam prolapsa foras enaret in auras.
  6. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  7. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  8. ire anima ac toto solui de corpore tota
  9. et quasi supremo languescere tempore voltus
  10. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  11. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  12. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  13. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  14. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  15. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  16. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  17. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  18. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  19. non modo non omnem possit durare per aevom,
  20. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  21. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  22. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  23. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  24. verum deficere in certa regione locatam;
  25. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  26. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  27. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  28. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  29. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  30. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  31. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  32. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  33. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  34. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  35. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  36. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  37. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  38. Praeterea si inmortalis natura animaist
  39. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  40. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  41. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  42. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  43. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  44. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  45. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  46. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  47. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  48. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  49. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  50. si subito medium celeri praeciderit ictu
  51. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  52. dispertita procul dubio quoque vis animai
  53. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  54. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  55. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  56. falciferos memorant currus abscidere membra
  57. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  58. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  59. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  60. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  61. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  62. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  63. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  64. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  65. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  66. inde alius conatur adempto surgere crure,
  67. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  68. et caput abscisum calido viventeque trunco
  69. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  70. donec reliquias animai reddidit omnes.
  71. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  72. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  73. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  74. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  75. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  76. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  77. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  78. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  79. particulis animas? at ea ratione sequetur
  80. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  81. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  82. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  83. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  84. Praeterea si inmortalis natura animai
  85. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  86. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  87. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  88. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  89. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  90. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  91. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  92. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  93. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  94. inferri solitast animi vivata potestas
  95. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  96. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  97. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  98. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  99. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  100. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  101. expertis animas nec leti lege solutas;
  102. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  103. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  104. quod fieri totum contra manifesta docet res
  105. ita conexa est per venas viscera nervos
  106. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  107. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  108. et lapis oppressus subitis e frugibus
  109. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  110. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  111. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  112. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  113. permanare animam nobis per membra solere,
  114. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  115. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  116. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  117. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  118. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  119. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  120. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  121. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  122. particulae quibus haec animi natura creatur,
  123. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  124. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  125. quapropter neque natali privata videtur
  126. esse die natura animae nec funeris expers.
  127. Semina praeterea linquontur necne animai
  128. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  129. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  130. partibus amissis quoniam libata recessit.
  131. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  132. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  133. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  134. expirant atque unde animantum copia tanta
  135. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  136. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  137. vermibus et privas in corpora posse venire
  138. credis nec reputas cur milia multa animarum
  139. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  140. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  141. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  142. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  143. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  144. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  145. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  146. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  147. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  148. et mala multa animus contage fungitur eius.
  149. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  150. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  151. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  152. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  153. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  154. conexae neque consensu contagia fient.
  155. Denique cur acris violentia triste leonum
  156. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  157. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  158. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris