De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  2. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  3. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  4. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  5. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  6. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  7. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  8. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  9. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  10. inferri solitast animi vivata potestas
  11. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  12. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  13. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  14. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  15. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  16. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  17. expertis animas nec leti lege solutas;
  18. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  19. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  20. quod fieri totum contra manifesta docet res
  21. ita conexa est per venas viscera nervos
  22. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  23. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  24. et lapis oppressus subitis e frugibus
  25. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  26. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  27. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  28. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  29. permanare animam nobis per membra solere,
  30. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  31. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  32. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  33. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  34. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  35. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  36. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  37. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  38. particulae quibus haec animi natura creatur,
  39. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  40. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  41. quapropter neque natali privata videtur
  42. esse die natura animae nec funeris expers.
  43. Semina praeterea linquontur necne animai
  44. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  45. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  46. partibus amissis quoniam libata recessit.
  47. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  48. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  49. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  50. expirant atque unde animantum copia tanta
  51. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  52. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  53. vermibus et privas in corpora posse venire
  54. credis nec reputas cur milia multa animarum
  55. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  56. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  57. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  58. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  59. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  60. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  61. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  62. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  63. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  64. et mala multa animus contage fungitur eius.
  65. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  66. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  67. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  68. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  69. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  70. conexae neque consensu contagia fient.
  71. Denique cur acris violentia triste leonum
  72. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  73. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  74. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  75. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  76. si non, certa suo quia semine seminioque
  77. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  78. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  79. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  80. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  81. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  82. accipiter fugiens veniente columba,
  83. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  84. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  85. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  86. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  87. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  88. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  89. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  90. sin animas hominum dicent in corpora semper
  91. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  92. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  93. si non, certa suo quia semine seminioque
  94. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  95. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  96. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  97. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  98. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  99. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  100. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  101. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  102. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  103. an metuit conclusa manere in corpore putri
  104. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  105. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  106. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  107. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  108. expectare immortalis mortalia membra
  109. innumero numero certareque praeproperanter
  110. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  111. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  112. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  113. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  114. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  115. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  116. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  117. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  118. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  119. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  120. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  121. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  122. posset et innasci quavis in parte soleret,
  123. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  124. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  125. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  126. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  127. totum posse extra corpus durare genique.
  128. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  129. confiteare animam distractam in corpore toto.
  130. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  131. consentire putare et fungi mutua posse
  132. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  133. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  134. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  135. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  136. praeterea quaecumque manent aeterna necessest