De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  2. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  3. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  4. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  5. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  6. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  7. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  8. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  9. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  10. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  11. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  12. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  13. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  14. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  15. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  16. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  17. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  18. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  19. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  20. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  21. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  22. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  23. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  24. Denique corporis atque animi vivata potestas
  25. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  26. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  27. sola potest animi per se natura nec autem
  28. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  29. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  30. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  31. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  32. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  33. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  34. nec magnis intervallis primordia possunt
  35. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  36. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  37. haut possunt post mortem eiecta moveri
  38. propterea quia non simili ratione tenentur;
  39. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  40. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  41. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  42. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  43. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  44. dissolui sensus animi fateare necessest
  45. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  46. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  47. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  48. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  49. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  50. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  51. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  52. fundamenta foras manant animaeque per artus
  53. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  54. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  55. dispertitam animae naturam exisse per artus
  56. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  57. quam prolapsa foras enaret in auras.
  58. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  59. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  60. ire anima ac toto solui de corpore tota
  61. et quasi supremo languescere tempore voltus
  62. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  63. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  64. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  65. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  66. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  67. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  68. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  69. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  70. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  71. non modo non omnem possit durare per aevom,
  72. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  73. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  74. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  75. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  76. verum deficere in certa regione locatam;
  77. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  78. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  79. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  80. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  81. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  82. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  83. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  84. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  85. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  86. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  87. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  88. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  89. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  90. Praeterea si inmortalis natura animaist
  91. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  92. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  93. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  94. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  95. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  96. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  97. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  98. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  99. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  100. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  101. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  102. si subito medium celeri praeciderit ictu
  103. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  104. dispertita procul dubio quoque vis animai
  105. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  106. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  107. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  108. falciferos memorant currus abscidere membra
  109. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  110. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  111. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  112. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  113. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  114. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  115. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  116. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  117. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  118. inde alius conatur adempto surgere crure,
  119. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  120. et caput abscisum calido viventeque trunco
  121. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  122. donec reliquias animai reddidit omnes.
  123. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  124. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  125. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  126. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  127. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  128. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  129. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  130. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  131. particulis animas? at ea ratione sequetur
  132. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  133. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  134. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  135. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  136. Praeterea si inmortalis natura animai