De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  2. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  3. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  4. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  5. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  6. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  7. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  8. inde alius conatur adempto surgere crure,
  9. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  10. et caput abscisum calido viventeque trunco
  11. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  12. donec reliquias animai reddidit omnes.
  13. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  14. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  15. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  16. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  17. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  18. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  19. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  20. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  21. particulis animas? at ea ratione sequetur
  22. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  23. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  24. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  25. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  26. Praeterea si inmortalis natura animai
  27. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  28. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  29. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  30. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  31. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  32. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  33. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  34. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  35. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  36. inferri solitast animi vivata potestas
  37. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  38. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  39. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  40. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  41. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  42. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  43. expertis animas nec leti lege solutas;
  44. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  45. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  46. quod fieri totum contra manifesta docet res
  47. ita conexa est per venas viscera nervos
  48. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  49. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  50. et lapis oppressus subitis e frugibus
  51. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  52. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  53. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  54. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  55. permanare animam nobis per membra solere,
  56. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  57. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  58. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  59. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  60. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  61. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  62. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  63. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  64. particulae quibus haec animi natura creatur,
  65. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  66. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  67. quapropter neque natali privata videtur
  68. esse die natura animae nec funeris expers.
  69. Semina praeterea linquontur necne animai
  70. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  71. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  72. partibus amissis quoniam libata recessit.
  73. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  74. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  75. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  76. expirant atque unde animantum copia tanta
  77. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  78. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  79. vermibus et privas in corpora posse venire
  80. credis nec reputas cur milia multa animarum
  81. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  82. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  83. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  84. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  85. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  86. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  87. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  88. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  89. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  90. et mala multa animus contage fungitur eius.
  91. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  92. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  93. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  94. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  95. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  96. conexae neque consensu contagia fient.
  97. Denique cur acris violentia triste leonum
  98. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  99. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  100. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  101. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  102. si non, certa suo quia semine seminioque
  103. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  104. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  105. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  106. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  107. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  108. accipiter fugiens veniente columba,
  109. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  110. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  111. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  112. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  113. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  114. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  115. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  116. sin animas hominum dicent in corpora semper
  117. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  118. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  119. si non, certa suo quia semine seminioque
  120. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  121. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  122. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  123. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  124. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  125. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  126. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  127. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  128. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  129. an metuit conclusa manere in corpore putri
  130. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  131. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  132. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  133. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  134. expectare immortalis mortalia membra
  135. innumero numero certareque praeproperanter
  136. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  137. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  138. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  139. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  140. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  141. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  142. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  143. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  144. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  145. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  146. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  147. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  148. posset et innasci quavis in parte soleret,
  149. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  150. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  151. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  152. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  153. totum posse extra corpus durare genique.
  154. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  155. confiteare animam distractam in corpore toto.
  156. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  157. consentire putare et fungi mutua posse
  158. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  159. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  160. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  161. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  162. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  163. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  164. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  165. dissociare intus partis, ut materiai
  166. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  167. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  168. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  169. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  170. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  171. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  172. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  173. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  174. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  175. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  176. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  177. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  178. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  179. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  180. ---
  181. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  182. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  183. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  184. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  185. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  186. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  187. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  188. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  189. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  190. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  191. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  192. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  193. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  194. omnibus humanis esset terraque marique,
  195. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  196. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  197. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  198. accidere omnino poterit sensumque movere,
  199. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  200. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  201. distractast animi natura animaeque potestas,
  202. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  203. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  204. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  205. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  206. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  207. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  208. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  209. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  210. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  211. nam cum respicias inmensi temporis omne
  212. praeteritum spatium, tum motus materiai
  213. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  214. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  215. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  216. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  217. inter enim iectast vitai pausa vageque
  218. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  219. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  220. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  221. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  222. illum cui possint incommoda conciliari,
  223. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  224. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  225. differre an nullo fuerit iam tempore natus,