De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  2. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  3. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  4. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  5. Principio quoniam tenuem constare minutis
  6. corporibus docui multoque minoribus esse
  7. principiis factam quam liquidus umor aquai
  8. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  9. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  10. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  11. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  12. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  13. nam procul haec dubio nobis simulacra
  14. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  15. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  16. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  17. crede animam quoque diffundi multoque perire
  18. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  19. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  20. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  21. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  22. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  23. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  24. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  25. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  26. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  27. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  28. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  29. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  30. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  31. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  32. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  33. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  34. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  35. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  36. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  37. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  38. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  39. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  40. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  41. sic animum curas acris luctumque metumque;
  42. quare participem leti quoque convenit esse.
  43. quin etiam morbis in corporis avius errat
  44. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  45. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  46. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  47. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  48. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  49. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  50. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  51. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  52. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  53. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  54. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  55. et pariter mentem sanari corpus inani
  56. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  57. acris et in venas discessit diditus ardor,
  58. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  59. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  60. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  61. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  62. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  63. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  64. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  65. significant, paulo si durior insinuarit
  66. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  67. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  68. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  69. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  70. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  71. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  72. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  73. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  74. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  75. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  76. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  77. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  78. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  79. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  80. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  81. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  82. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  83. in latebras acer corrupti corporis umor,
  84. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  85. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  86. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  87. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  88. cur eadem credis sine corpore in aperto
  89. cum validis ventis aetatem degere posse?
  90. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  91. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  92. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  93. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  94. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  95. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  96. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  97. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  98. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  99. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  100. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  101. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  102. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  103. usque adeo falsae rationi vera videtur
  104. res occurrere et effugium praecludere eunti
  105. ancipitique refutatu convincere falsum.
  106. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  107. et membratim vitalem deperdere sensum;
  108. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  109. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  110. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  111. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  112. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  113. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  114. introsum trahere et partis conducere in unum
  115. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  116. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  117. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  118. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  119. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  120. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  121. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  122. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  123. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  124. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  125. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  126. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  127. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  128. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  129. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  130. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  131. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  132. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  133. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  134. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  135. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  136. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  137. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  138. Denique corporis atque animi vivata potestas
  139. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  140. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  141. sola potest animi per se natura nec autem
  142. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  143. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  144. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  145. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  146. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  147. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  148. nec magnis intervallis primordia possunt
  149. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  150. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  151. haut possunt post mortem eiecta moveri
  152. propterea quia non simili ratione tenentur;
  153. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  154. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  155. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  156. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  157. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  158. dissolui sensus animi fateare necessest
  159. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  160. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  161. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  162. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  163. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  164. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  165. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  166. fundamenta foras manant animaeque per artus
  167. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  168. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  169. dispertitam animae naturam exisse per artus
  170. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  171. quam prolapsa foras enaret in auras.
  172. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  173. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  174. ire anima ac toto solui de corpore tota
  175. et quasi supremo languescere tempore voltus
  176. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  177. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  178. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  179. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  180. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  181. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  182. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  183. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  184. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  185. non modo non omnem possit durare per aevom,
  186. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  187. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  188. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  189. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  190. verum deficere in certa regione locatam;
  191. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  192. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  193. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  194. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  195. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  196. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  197. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  198. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  199. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  200. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  201. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  202. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  203. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  204. Praeterea si inmortalis natura animaist
  205. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  206. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  207. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  208. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  209. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  210. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  211. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  212. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  213. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  214. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  215. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  216. si subito medium celeri praeciderit ictu
  217. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  218. dispertita procul dubio quoque vis animai
  219. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  220. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  221. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  222. falciferos memorant currus abscidere membra
  223. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  224. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod