De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  2. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  3. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  4. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  5. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  6. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  7. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  8. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  9. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  10. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  11. si subito medium celeri praeciderit ictu
  12. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  13. dispertita procul dubio quoque vis animai
  14. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  15. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  16. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  17. falciferos memorant currus abscidere membra
  18. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  19. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  20. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  21. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  22. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  23. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  24. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  25. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  26. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  27. inde alius conatur adempto surgere crure,
  28. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  29. et caput abscisum calido viventeque trunco
  30. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  31. donec reliquias animai reddidit omnes.
  32. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  33. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  34. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  35. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  36. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  37. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  38. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  39. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  40. particulis animas? at ea ratione sequetur
  41. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  42. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  43. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  44. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  45. Praeterea si inmortalis natura animai
  46. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  47. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  48. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  49. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  50. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  51. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  52. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  53. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  54. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  55. inferri solitast animi vivata potestas
  56. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  57. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  58. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  59. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  60. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  61. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  62. expertis animas nec leti lege solutas;
  63. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  64. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  65. quod fieri totum contra manifesta docet res
  66. ita conexa est per venas viscera nervos
  67. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  68. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  69. et lapis oppressus subitis e frugibus
  70. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  71. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  72. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  73. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  74. permanare animam nobis per membra solere,
  75. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  76. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  77. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  78. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  79. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  80. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  81. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  82. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  83. particulae quibus haec animi natura creatur,
  84. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  85. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  86. quapropter neque natali privata videtur
  87. esse die natura animae nec funeris expers.
  88. Semina praeterea linquontur necne animai
  89. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  90. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  91. partibus amissis quoniam libata recessit.
  92. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  93. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  94. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  95. expirant atque unde animantum copia tanta
  96. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  97. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  98. vermibus et privas in corpora posse venire
  99. credis nec reputas cur milia multa animarum
  100. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  101. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  102. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  103. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  104. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  105. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  106. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  107. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  108. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  109. et mala multa animus contage fungitur eius.
  110. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  111. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  112. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  113. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  114. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  115. conexae neque consensu contagia fient.
  116. Denique cur acris violentia triste leonum
  117. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  118. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  119. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  120. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  121. si non, certa suo quia semine seminioque
  122. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  123. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  124. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  125. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  126. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  127. accipiter fugiens veniente columba,
  128. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  129. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  130. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  131. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  132. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  133. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  134. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  135. sin animas hominum dicent in corpora semper
  136. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  137. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  138. si non, certa suo quia semine seminioque
  139. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  140. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  141. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  142. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  143. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  144. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  145. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  146. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  147. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  148. an metuit conclusa manere in corpore putri
  149. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  150. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  151. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  152. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  153. expectare immortalis mortalia membra
  154. innumero numero certareque praeproperanter
  155. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  156. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  157. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  158. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  159. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  160. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  161. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  162. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  163. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  164. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  165. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  166. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  167. posset et innasci quavis in parte soleret,
  168. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  169. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  170. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  171. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  172. totum posse extra corpus durare genique.
  173. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  174. confiteare animam distractam in corpore toto.
  175. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  176. consentire putare et fungi mutua posse
  177. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  178. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  179. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  180. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  181. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  182. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  183. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  184. dissociare intus partis, ut materiai
  185. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  186. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  187. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  188. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  189. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  190. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  191. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  192. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  193. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  194. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  195. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  196. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  197. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  198. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  199. ---
  200. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  201. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  202. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  203. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  204. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  205. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  206. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  207. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  208. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  209. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  210. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  211. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  212. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  213. omnibus humanis esset terraque marique,
  214. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  215. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  216. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  217. accidere omnino poterit sensumque movere,
  218. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  219. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  220. distractast animi natura animaeque potestas,
  221. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  222. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  223. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  224. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  225. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  226. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  227. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  228. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  229. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  230. nam cum respicias inmensi temporis omne
  231. praeteritum spatium, tum motus materiai
  232. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  233. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  234. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  235. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  236. inter enim iectast vitai pausa vageque
  237. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  238. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  239. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  240. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  241. illum cui possint incommoda conciliari,
  242. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  243. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  244. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  245. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  246. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  247. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  248. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  249. scire licet non sincerum sonere atque subesse