De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  2. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  3. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  4. verum deficere in certa regione locatam;
  5. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  6. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  7. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  8. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  9. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  10. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  11. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  12. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  13. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  14. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  15. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  16. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  17. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  18. Praeterea si inmortalis natura animaist
  19. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  20. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  21. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  22. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  23. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  24. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  25. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  26. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  27. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  28. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  29. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  30. si subito medium celeri praeciderit ictu
  31. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  32. dispertita procul dubio quoque vis animai
  33. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  34. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  35. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  36. falciferos memorant currus abscidere membra
  37. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  38. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  39. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  40. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  41. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  42. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  43. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  44. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  45. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  46. inde alius conatur adempto surgere crure,
  47. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  48. et caput abscisum calido viventeque trunco
  49. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  50. donec reliquias animai reddidit omnes.
  51. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  52. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  53. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  54. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  55. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  56. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  57. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  58. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  59. particulis animas? at ea ratione sequetur
  60. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  61. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  62. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  63. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  64. Praeterea si inmortalis natura animai
  65. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  66. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  67. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  68. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  69. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  70. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  71. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  72. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  73. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  74. inferri solitast animi vivata potestas
  75. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  76. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  77. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  78. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  79. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  80. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  81. expertis animas nec leti lege solutas;
  82. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  83. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  84. quod fieri totum contra manifesta docet res
  85. ita conexa est per venas viscera nervos
  86. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  87. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  88. et lapis oppressus subitis e frugibus
  89. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  90. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  91. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  92. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  93. permanare animam nobis per membra solere,
  94. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  95. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  96. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  97. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  98. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  99. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  100. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  101. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  102. particulae quibus haec animi natura creatur,
  103. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  104. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  105. quapropter neque natali privata videtur
  106. esse die natura animae nec funeris expers.
  107. Semina praeterea linquontur necne animai
  108. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,