De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  2. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  3. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  4. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  5. in latebras acer corrupti corporis umor,
  6. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  7. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  8. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  9. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  10. cur eadem credis sine corpore in aperto
  11. cum validis ventis aetatem degere posse?
  12. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  13. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  14. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  15. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  16. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  17. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  18. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  19. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  20. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  21. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  22. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  23. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  24. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  25. usque adeo falsae rationi vera videtur
  26. res occurrere et effugium praecludere eunti
  27. ancipitique refutatu convincere falsum.
  28. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  29. et membratim vitalem deperdere sensum;
  30. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  31. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  32. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  33. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  34. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  35. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  36. introsum trahere et partis conducere in unum
  37. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  38. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  39. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  40. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  41. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  42. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  43. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  44. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  45. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  46. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  47. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  48. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  49. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  50. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  51. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  52. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  53. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  54. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  55. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  56. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  57. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  58. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  59. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  60. Denique corporis atque animi vivata potestas
  61. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  62. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  63. sola potest animi per se natura nec autem
  64. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  65. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  66. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  67. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  68. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  69. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  70. nec magnis intervallis primordia possunt
  71. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  72. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  73. haut possunt post mortem eiecta moveri
  74. propterea quia non simili ratione tenentur;
  75. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  76. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  77. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  78. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  79. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  80. dissolui sensus animi fateare necessest
  81. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  82. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  83. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  84. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  85. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  86. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  87. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  88. fundamenta foras manant animaeque per artus
  89. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  90. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  91. dispertitam animae naturam exisse per artus
  92. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  93. quam prolapsa foras enaret in auras.
  94. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  95. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  96. ire anima ac toto solui de corpore tota
  97. et quasi supremo languescere tempore voltus
  98. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  99. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  100. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  101. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  102. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  103. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  104. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  105. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  106. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  107. non modo non omnem possit durare per aevom,
  108. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?