De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quasi supremo languescere tempore voltus
  2. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  3. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  4. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  5. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  6. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  7. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  8. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  9. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  10. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  11. non modo non omnem possit durare per aevom,
  12. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  13. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  14. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  15. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  16. verum deficere in certa regione locatam;
  17. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  18. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  19. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  20. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.