De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  2. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  3. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  4. dissolui sensus animi fateare necessest
  5. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  6. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  7. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  8. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  9. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  10. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  11. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  12. fundamenta foras manant animaeque per artus
  13. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  14. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  15. dispertitam animae naturam exisse per artus
  16. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  17. quam prolapsa foras enaret in auras.
  18. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  19. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  20. ire anima ac toto solui de corpore tota