De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. haut possunt post mortem eiecta moveri
  2. propterea quia non simili ratione tenentur;
  3. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  4. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  5. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  6. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  7. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  8. dissolui sensus animi fateare necessest
  9. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  10. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  11. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  12. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  13. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  14. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  15. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  16. fundamenta foras manant animaeque per artus
  17. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  18. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  19. dispertitam animae naturam exisse per artus
  20. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  21. quam prolapsa foras enaret in auras.
  22. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  23. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  24. ire anima ac toto solui de corpore tota
  25. et quasi supremo languescere tempore voltus
  26. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  27. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  28. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  29. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  30. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  31. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  32. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  33. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  34. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  35. non modo non omnem possit durare per aevom,
  36. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  37. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  38. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  39. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  40. verum deficere in certa regione locatam;
  41. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  42. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  43. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  44. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  45. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  46. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  47. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  48. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  49. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  50. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  51. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  52. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  53. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  54. Praeterea si inmortalis natura animaist
  55. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  56. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  57. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  58. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  59. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  60. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  61. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  62. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  63. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  64. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  65. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  66. si subito medium celeri praeciderit ictu
  67. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  68. dispertita procul dubio quoque vis animai
  69. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  70. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  71. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  72. falciferos memorant currus abscidere membra
  73. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  74. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  75. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  76. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  77. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  78. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  79. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  80. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  81. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  82. inde alius conatur adempto surgere crure,
  83. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  84. et caput abscisum calido viventeque trunco
  85. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  86. donec reliquias animai reddidit omnes.
  87. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  88. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  89. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  90. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  91. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  92. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  93. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  94. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  95. particulis animas? at ea ratione sequetur
  96. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  97. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  98. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  99. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  100. Praeterea si inmortalis natura animai
  101. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  102. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  103. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  104. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  105. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  106. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  107. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  108. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  109. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  110. inferri solitast animi vivata potestas
  111. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  112. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  113. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  114. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  115. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  116. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  117. expertis animas nec leti lege solutas;
  118. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  119. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  120. quod fieri totum contra manifesta docet res
  121. ita conexa est per venas viscera nervos
  122. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  123. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  124. et lapis oppressus subitis e frugibus
  125. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  126. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  127. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  128. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  129. permanare animam nobis per membra solere,
  130. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  131. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  132. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  133. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  134. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  135. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  136. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  137. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  138. particulae quibus haec animi natura creatur,