De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam procul haec dubio nobis simulacra
  2. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  3. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  4. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  5. crede animam quoque diffundi multoque perire
  6. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  7. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  8. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  9. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  10. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  11. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  12. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  13. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  14. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  15. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  16. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  17. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  18. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  19. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  20. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  21. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  22. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  23. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  24. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  25. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  26. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  27. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  28. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  29. sic animum curas acris luctumque metumque;
  30. quare participem leti quoque convenit esse.
  31. quin etiam morbis in corporis avius errat
  32. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  33. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  34. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  35. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  36. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  37. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  38. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  39. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  40. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  41. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  42. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  43. et pariter mentem sanari corpus inani
  44. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  45. acris et in venas discessit diditus ardor,
  46. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  47. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  48. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  49. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  50. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  51. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  52. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  53. significant, paulo si durior insinuarit
  54. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  55. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  56. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  57. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  58. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  59. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  60. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  61. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  62. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  63. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  64. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  65. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  66. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  67. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  68. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  69. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  70. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  71. in latebras acer corrupti corporis umor,
  72. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  73. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  74. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  75. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  76. cur eadem credis sine corpore in aperto
  77. cum validis ventis aetatem degere posse?
  78. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  79. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  80. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  81. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  82. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  83. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  84. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  85. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  86. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  87. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  88. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  89. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  90. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  91. usque adeo falsae rationi vera videtur
  92. res occurrere et effugium praecludere eunti
  93. ancipitique refutatu convincere falsum.
  94. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  95. et membratim vitalem deperdere sensum;
  96. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  97. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  98. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  99. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  100. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  101. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  102. introsum trahere et partis conducere in unum
  103. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  104. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  105. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  106. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  107. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  108. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  109. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  110. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  111. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  112. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  113. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  114. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  115. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  116. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  117. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  118. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  119. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  120. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  121. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  122. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  123. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  124. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  125. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  126. Denique corporis atque animi vivata potestas
  127. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  128. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  129. sola potest animi per se natura nec autem
  130. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  131. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  132. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  133. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  134. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  135. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  136. nec magnis intervallis primordia possunt
  137. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  138. sensiferos motus, quos extra corpus in auras