De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  2. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  3. denique avarities et honorum caeca cupido,
  4. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  5. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  6. noctes atque dies niti praestante labore
  7. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  8. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  9. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  10. semota ab dulci vita stabilique videtur
  11. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  12. unde homines dum se falso terrore coacti
  13. effugisse volunt longe longeque remosse,
  14. sanguine civili rem conflant divitiasque
  15. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  16. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  17. et consanguineum mensas odere timentque.
  18. consimili ratione ab eodem saepe timore
  19. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  20. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  21. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  22. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  23. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  24. percipit humanos odium lucisque videndae,
  25. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  26. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  27. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  28. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  29. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  30. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  31. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  32. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  33. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  34. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  35. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  36. non radii solis neque lucida tela diei
  37. discutiant, sed naturae species ratioque.
  38. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  39. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  40. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  41. atque oculei partes animantis totius extant.
  42. ---
  43. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  44. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  45. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  46. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  47. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  48. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  49. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  50. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  51. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  52. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  53. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  54. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  55. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  56. in nullo caput interea sit forte dolore.
  57. Praeterea molli cum somno dedita membra
  58. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  59. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  60. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  61. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  62. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  63. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  64. principio fit uti detracto corpore multo
  65. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  66. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  67. diffugere forasque per os est editus ,
  68. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  69. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  70. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  71. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  72. semina, curare in membris ut vita moretur.
  73. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  74. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  75. quapropter quoniam est animi natura reperta
  76. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  77. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  78. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  79. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  80. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  81. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  82. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  83. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  84. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  85. idque situm media regione in pectoris haeret.
  86. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  87. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  88. cetera pars animae per totum dissita corpus
  89. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  90. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  91. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  92. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  93. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  94. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  95. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  96. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  97. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  98. consentire animam totam per membra videmus
  99. sudoresque ita palloremque existere toto
  100. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  101. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  102. denique concidere ex animi terrore videmus
  103. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  104. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  105. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  106. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  107. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  108. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  109. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  110. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  111. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  112. corporea natura animum constare animamque?
  113. praeterea pariter fungi cum corpore et una