De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. consentire animum nobis in corpore cernis.
  2. si minus offendit vitam vis horrida teli
  3. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  4. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  5. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  6. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  7. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  8. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  9. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  10. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  11. principio esse aio persuptilem atque minutis
  12. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  13. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  14. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  15. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  16. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  17. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  18. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  19. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  20. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  21. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  22. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  23. at contra mellis constantior est natura
  24. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  25. haeret enim inter se magis omnis materiai
  26. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  27. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  28. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  29. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  30. at contra lapidum coniectum spicarumque
  31. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  32. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  33. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  34. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  35. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  36. mobilis egregie, perquam constare necessest
  37. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  38. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  39. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  40. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  41. quam tenui constet textura quamque loco se
  42. contineat parvo, si possit conglomerari,
  43. quod simul atque hominem leti secura quies est
  44. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  45. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  46. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  47. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  48. ergo animam totam perparvis esse necessest
  49. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  50. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  51. extima membrorum circumcaesura tamen se
  52. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  53. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  54. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  55. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  56. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  57. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  58. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  59. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  60. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  61. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  62. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  63. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  64. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  65. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  66. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  67. rara quod eius enim constat natura, necessest
  68. inter eum primordia multa moveri.
  69. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  70. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  71. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  72. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  73. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  74. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  75. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  76. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  77. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  78. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  79. inde calor motus et venti caeca potestas
  80. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  81. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  82. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  83. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  84. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  85. permanare malum, quin omnia perturbentur
  86. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  87. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  88. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  89. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  90. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  91. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  92. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  93. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  94. inter enim cursant primordia principiorum
  95. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  96. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  97. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  98. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  99. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  100. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  101. sic calor atque et venti caeca potestas
  102. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  103. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  104. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  105. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  106. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  107. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  108. quod genus in nostris membris et corpore toto
  109. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  110. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  111. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  112. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa