De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  2. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  3. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  4. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  5. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  6. Denique corporis atque animi vivata potestas
  7. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  8. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  9. sola potest animi per se natura nec autem
  10. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  11. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  12. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  13. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  14. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  15. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  16. nec magnis intervallis primordia possunt
  17. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  18. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  19. haut possunt post mortem eiecta moveri
  20. propterea quia non simili ratione tenentur;
  21. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  22. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  23. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  24. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  25. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  26. dissolui sensus animi fateare necessest
  27. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  28. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  29. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  30. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  31. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  32. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  33. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  34. fundamenta foras manant animaeque per artus
  35. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  36. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  37. dispertitam animae naturam exisse per artus
  38. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  39. quam prolapsa foras enaret in auras.
  40. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  41. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  42. ire anima ac toto solui de corpore tota
  43. et quasi supremo languescere tempore voltus
  44. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  45. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  46. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  47. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  48. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  49. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  50. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  51. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  52. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  53. non modo non omnem possit durare per aevom,
  54. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  55. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  56. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  57. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  58. verum deficere in certa regione locatam;
  59. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  60. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  61. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  62. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  63. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  64. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  65. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  66. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  67. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  68. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  69. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  70. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  71. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  72. Praeterea si inmortalis natura animaist
  73. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  74. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  75. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  76. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  77. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  78. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  79. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  80. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  81. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  82. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  83. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  84. si subito medium celeri praeciderit ictu
  85. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  86. dispertita procul dubio quoque vis animai
  87. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  88. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  89. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  90. falciferos memorant currus abscidere membra
  91. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  92. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  93. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  94. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  95. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  96. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  97. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  98. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  99. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  100. inde alius conatur adempto surgere crure,
  101. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  102. et caput abscisum calido viventeque trunco
  103. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  104. donec reliquias animai reddidit omnes.
  105. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  106. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  107. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  108. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  109. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  110. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  111. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  112. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  113. particulis animas? at ea ratione sequetur
  114. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  115. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  116. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  117. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  118. Praeterea si inmortalis natura animai
  119. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  120. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  121. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  122. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  123. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  124. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  125. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  126. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  127. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  128. inferri solitast animi vivata potestas
  129. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  130. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  131. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  132. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  133. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  134. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  135. expertis animas nec leti lege solutas;
  136. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  137. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  138. quod fieri totum contra manifesta docet res
  139. ita conexa est per venas viscera nervos
  140. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  141. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  142. et lapis oppressus subitis e frugibus
  143. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  144. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  145. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  146. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  147. permanare animam nobis per membra solere,
  148. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  149. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  150. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  151. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  152. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  153. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  154. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  155. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  156. particulae quibus haec animi natura creatur,
  157. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  158. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  159. quapropter neque natali privata videtur
  160. esse die natura animae nec funeris expers.
  161. Semina praeterea linquontur necne animai
  162. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  163. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  164. partibus amissis quoniam libata recessit.
  165. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  166. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  167. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  168. expirant atque unde animantum copia tanta
  169. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  170. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  171. vermibus et privas in corpora posse venire
  172. credis nec reputas cur milia multa animarum
  173. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  174. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  175. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  176. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  177. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  178. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  179. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  180. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  181. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  182. et mala multa animus contage fungitur eius.
  183. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  184. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  185. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  186. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  187. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  188. conexae neque consensu contagia fient.
  189. Denique cur acris violentia triste leonum
  190. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  191. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  192. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  193. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  194. si non, certa suo quia semine seminioque
  195. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  196. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  197. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  198. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  199. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  200. accipiter fugiens veniente columba,
  201. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  202. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  203. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  204. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  205. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  206. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  207. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  208. sin animas hominum dicent in corpora semper
  209. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  210. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  211. si non, certa suo quia semine seminioque
  212. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  213. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  214. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  215. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  216. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  217. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  218. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  219. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  220. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  221. an metuit conclusa manere in corpore putri
  222. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  223. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  224. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  225. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  226. expectare immortalis mortalia membra
  227. innumero numero certareque praeproperanter
  228. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  229. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  230. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  231. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  232. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  233. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  234. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  235. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  236. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  237. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  238. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  239. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  240. posset et innasci quavis in parte soleret,
  241. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  242. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  243. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  244. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  245. totum posse extra corpus durare genique.
  246. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest