De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  2. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  3. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  4. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  5. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  6. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  7. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  8. inque aliis rebus multis differre necessest
  9. naturas hominum varias moresque sequacis;
  10. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  11. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  12. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  13. illud in his rebus video firmare potesse,
  14. usque adeo naturarum vestigia linqui
  15. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  16. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  17. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  18. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  19. nam communibus inter se radicibus haerent
  20. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  21. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  22. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  23. sic animi atque animae naturam corpore toto
  24. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  25. inplexis ita principiis ab origine prima
  26. inter se fiunt consorti praedita vita,
  27. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  28. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  29. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  30. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  31. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  32. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  33. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  34. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  35. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  36. discidium possunt artus perferre relicti,
  37. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  38. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  39. mutua vitalis discunt contagia motus,
  40. maternis etiam membris alvoque reposta,
  41. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  42. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  43. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  44. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  45. atque animam credit permixtam corpore toto
  46. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  47. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  48. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  49. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  50. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  51. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  52. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  53. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  54. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  55. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  56. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  57. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  58. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  59. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  60. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  61. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  62. iam magis exemptis oculis debere videtur
  63. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  64. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  65. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  66. corporis atque animi primordia singula primis
  67. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  68. nam cum multo sunt animae elementa minora
  69. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  70. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  71. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  72. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  73. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  74. intervalla tenere exordia prima animai.
  75. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  76. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  77. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  78. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  79. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  80. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  81. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  82. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  83. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  84. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  85. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  86. quam primordia sentiscant concussa animai,
  87. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  88. et quam in his intervallis tuditantia possint
  89. concursare coire et dissultare vicissim.
  90. Et magis est animus vitai claustra
  91. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  92. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  93. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  94. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  95. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  96. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  97. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  98. truncus adempta anima circum membrisque remota
  99. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  100. si non omnimodis, at magna parte animai
  101. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  102. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  103. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  104. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  105. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  106. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  107. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  108. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  109. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  110. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  111. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  112. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  113. conquisita diu dulcique reperta labore
  114. digna tua pergam disponere carmina vita.
  115. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  116. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  117. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  118. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  119. Principio quoniam tenuem constare minutis
  120. corporibus docui multoque minoribus esse
  121. principiis factam quam liquidus umor aquai
  122. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  123. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  124. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  125. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  126. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  127. nam procul haec dubio nobis simulacra
  128. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  129. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  130. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  131. crede animam quoque diffundi multoque perire
  132. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  133. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  134. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  135. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  136. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  137. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  138. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  139. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  140. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  141. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  142. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  143. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  144. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  145. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  146. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  147. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  148. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  149. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  150. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  151. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  152. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  153. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  154. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  155. sic animum curas acris luctumque metumque;
  156. quare participem leti quoque convenit esse.
  157. quin etiam morbis in corporis avius errat
  158. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  159. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  160. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  161. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  162. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  163. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  164. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  165. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  166. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  167. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  168. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  169. et pariter mentem sanari corpus inani
  170. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  171. acris et in venas discessit diditus ardor,
  172. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  173. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  174. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  175. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  176. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  177. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  178. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  179. significant, paulo si durior insinuarit
  180. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  181. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  182. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  183. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  184. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  185. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  186. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  187. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  188. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  189. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  190. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  191. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  192. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  193. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  194. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  195. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  196. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  197. in latebras acer corrupti corporis umor,
  198. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  199. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  200. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  201. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  202. cur eadem credis sine corpore in aperto
  203. cum validis ventis aetatem degere posse?
  204. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  205. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  206. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  207. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  208. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  209. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  210. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  211. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  212. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  213. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  214. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  215. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  216. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  217. usque adeo falsae rationi vera videtur
  218. res occurrere et effugium praecludere eunti
  219. ancipitique refutatu convincere falsum.
  220. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  221. et membratim vitalem deperdere sensum;
  222. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  223. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  224. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  225. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  226. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  227. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  228. introsum trahere et partis conducere in unum
  229. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  230. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  231. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  232. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  233. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  234. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  235. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  236. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  237. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  238. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  239. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  240. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  241. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  242. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  243. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  244. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  245. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  246. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,