De Rerum Natura
Lucretius
-
- quando hominem totum magis ac magis undique sensus
- deficit et vitae minus et minus undique restat.
- Et quoniam mens est hominis pars una locoque
- fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
- atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
- et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
- secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
- sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
- sic animus per se non quit sine corpore et ipso
- esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
- sive aliud quid vis potius coniunctius ei
- fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
- Denique corporis atque animi vivata potestas
- inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
- nec sine corpore enim vitalis edere motus
- sola potest animi per se natura nec autem
- cassum anima corpus durare et sensibus uti.
- scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
- dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
- sic anima atque animus per se nil posse videtur.
- ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
- per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
- nec magnis intervallis primordia possunt
- libera dissultare, ideo conclusa moventur
- sensiferos motus, quos extra corpus in auras
- haut possunt post mortem eiecta moveri
- propterea quia non simili ratione tenentur;
- corpus enim atque animans erit , si cohibere
- sese anima atque in eos poterit concludere motus,
- quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
- quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
- tegmine et eiectis extra vitalibus auris
- dissolui sensus animi fateare necessest
- atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
- Denique cum corpus nequeat perferre animai
- discidium, quin in taetro tabescat odore,
- quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
- emanarit uti fumus diffusa animae vis,
- atque ideo tanta mutatum putre ruina
- conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
- fundamenta foras manant animaeque per artus
- perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
- atque foramina? multimodis ut noscere possis
- dispertitam animae naturam exisse per artus
- et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
- quam prolapsa foras enaret in auras.
- Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
- saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
- ire anima ac toto solui de corpore tota
- et quasi supremo languescere tempore voltus
- molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
- quod genus est, animo male factum cum perhibetur
- aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
- extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
- conquassatur enim tum mens animaeque potestas
- omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
- ut gravior paulo possit dissolvere causa.
- Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
- inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
- non modo non omnem possit durare per aevom,
- sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
- nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
- ire foras animam incolumem de corpore toto,
- nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
- verum deficere in certa regione locatam;
- ut sensus alios in parti quemque sua scit
- dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
- non tam se moriens dissolvi conquereretur,
- sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
- Denique cur animi numquam mens consiliumque
- gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
- sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
- si non certa loca ad nascendum reddita cuique
- sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
- atque ita multimodis partitis artubus esse,
- membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
- usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
- fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
- Praeterea si inmortalis natura animaist
- et sentire potest secreta a corpore nostro,
- quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
- nec ratione alia nosmet proponere nobis
- possumus infernas animas Acherunte vagare.
- pictores itaque et scriptorum saecla priora
- sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
- at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
- esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
- haud igitur per se possunt sentire neque esse.
- Et quoniam toto sentimus corpore inesse
- vitalem sensum et totum esse animale videmus,
- si subito medium celeri praeciderit ictu
- vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
- dispertita procul dubio quoque vis animai
- et discissa simul cum corpore dissicietur.
- at quod scinditur et partis discedit in ullas,
- scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
- falciferos memorant currus abscidere membra
- saepe ita de subito permixta caede calentis,
- ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
- decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
- mobilitate mali non quit sentire dolorem;
- et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
- corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
- nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
- inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
- nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
- inde alius conatur adempto surgere crure,
- cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
- et caput abscisum calido viventeque trunco
- servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
- donec reliquias animai reddidit omnes.
- quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
- serpentis cauda, procero corpore, utrumque
- sit libitum in multas partis discidere ferro,
- omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
- volnere tortari et terram conspargere tabo,
- ipsam seque retro partem petere ore priorem,
- volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
- omnibus esse igitur totas dicemus in illis
- particulis animas? at ea ratione sequetur
- unam animantem animas habuisse in corpore multas.
- ergo divisast ea quae fuit una simul cum
- corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
- in multas quoniam partis disciditur aeque.
- Praeterea si inmortalis natura animai
- constat et in corpus nascentibus insinuatur,
- cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
- nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
- nam si tanto operest animi mutata potestas,
- omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
- non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
- qua propter fateare necessest quae fuit ante
- interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
- Praeterea si iam perfecto corpore nobis
- inferri solitast animi vivata potestas
- tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
- haud ita conveniebat uti cum corpore et una
- cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
- sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
- convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
- quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
- expertis animas nec leti lege solutas;
- nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
- corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
- quod fieri totum contra manifesta docet res
- ita conexa est per venas viscera nervos
- ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
- morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
- et lapis oppressus subitis e frugibus
- nec, tam contextae cum sint, exire videntur
- incolumes posse et salvas exsolvere sese
- omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
- quod si forte putas extrinsecus insinuatam
- permanare animam nobis per membra solere,
- tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
- quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
- dispertitur enim per caulas corporis omnis.
- ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
- disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
- sic anima atque animus quamvis est integra recens in
- corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
- dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
- particulae quibus haec animi natura creatur,
- quae nunc in nostro dominatur corpore nata
- ex illa quae tunc periit partita per artus.