De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  2. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  3. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  4. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  5. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  6. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  7. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  8. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  9. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  10. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  11. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  12. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  13. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  14. Denique corporis atque animi vivata potestas
  15. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  16. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  17. sola potest animi per se natura nec autem
  18. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  19. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  20. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  21. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  22. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  23. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  24. nec magnis intervallis primordia possunt
  25. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  26. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  27. haut possunt post mortem eiecta moveri
  28. propterea quia non simili ratione tenentur;
  29. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  30. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  31. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  32. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  33. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  34. dissolui sensus animi fateare necessest
  35. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  36. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  37. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  38. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  39. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  40. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  41. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  42. fundamenta foras manant animaeque per artus
  43. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  44. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  45. dispertitam animae naturam exisse per artus
  46. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  47. quam prolapsa foras enaret in auras.
  48. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  49. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  50. ire anima ac toto solui de corpore tota
  51. et quasi supremo languescere tempore voltus
  52. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  53. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  54. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  55. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  56. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  57. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  58. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  59. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  60. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  61. non modo non omnem possit durare per aevom,
  62. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  63. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  64. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  65. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  66. verum deficere in certa regione locatam;
  67. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  68. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  69. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  70. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  71. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  72. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  73. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  74. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  75. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  76. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  77. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  78. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  79. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  80. Praeterea si inmortalis natura animaist
  81. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  82. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  83. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  84. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  85. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  86. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  87. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  88. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  89. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  90. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  91. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  92. si subito medium celeri praeciderit ictu
  93. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  94. dispertita procul dubio quoque vis animai
  95. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  96. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  97. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  98. falciferos memorant currus abscidere membra
  99. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  100. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  101. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  102. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  103. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  104. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  105. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  106. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  107. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  108. inde alius conatur adempto surgere crure,
  109. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  110. et caput abscisum calido viventeque trunco
  111. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  112. donec reliquias animai reddidit omnes.
  113. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  114. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  115. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  116. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  117. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  118. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  119. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  120. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  121. particulis animas? at ea ratione sequetur
  122. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  123. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  124. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  125. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  126. Praeterea si inmortalis natura animai
  127. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  128. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  129. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  130. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  131. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  132. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  133. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  134. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  135. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  136. inferri solitast animi vivata potestas
  137. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  138. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  139. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  140. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  141. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  142. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  143. expertis animas nec leti lege solutas;
  144. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  145. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  146. quod fieri totum contra manifesta docet res
  147. ita conexa est per venas viscera nervos
  148. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  149. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  150. et lapis oppressus subitis e frugibus
  151. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  152. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  153. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  154. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  155. permanare animam nobis per membra solere,
  156. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  157. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  158. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  159. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  160. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  161. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  162. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  163. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  164. particulae quibus haec animi natura creatur,
  165. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  166. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  167. quapropter neque natali privata videtur
  168. esse die natura animae nec funeris expers.
  169. Semina praeterea linquontur necne animai
  170. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  171. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  172. partibus amissis quoniam libata recessit.
  173. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  174. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  175. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  176. expirant atque unde animantum copia tanta
  177. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  178. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  179. vermibus et privas in corpora posse venire
  180. credis nec reputas cur milia multa animarum
  181. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  182. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  183. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  184. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  185. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  186. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  187. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  188. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  189. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  190. et mala multa animus contage fungitur eius.
  191. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  192. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  193. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  194. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  195. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  196. conexae neque consensu contagia fient.
  197. Denique cur acris violentia triste leonum
  198. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  199. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  200. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  201. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  202. si non, certa suo quia semine seminioque
  203. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  204. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  205. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  206. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  207. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  208. accipiter fugiens veniente columba,
  209. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  210. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  211. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  212. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  213. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  214. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  215. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  216. sin animas hominum dicent in corpora semper
  217. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  218. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  219. si non, certa suo quia semine seminioque
  220. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  221. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  222. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  223. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  224. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  225. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  226. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  227. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  228. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  229. an metuit conclusa manere in corpore putri
  230. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  231. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  232. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  233. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  234. expectare immortalis mortalia membra
  235. innumero numero certareque praeproperanter
  236. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  237. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  238. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  239. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  240. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  241. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  242. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  243. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  244. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  245. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  246. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  247. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  248. posset et innasci quavis in parte soleret,
  249. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  250. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  251. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  252. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  253. totum posse extra corpus durare genique.
  254. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  255. confiteare animam distractam in corpore toto.
  256. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  257. consentire putare et fungi mutua posse
  258. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  259. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  260. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  261. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  262. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  263. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  264. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  265. dissociare intus partis, ut materiai
  266. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  267. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  268. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  269. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  270. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  271. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  272. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  273. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  274. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  275. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  276. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  277. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  278. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  279. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  280. ---
  281. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  282. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  283. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  284. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  285. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  286. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  287. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  288. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  289. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  290. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  291. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  292. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  293. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  294. omnibus humanis esset terraque marique,
  295. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  296. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  297. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  298. accidere omnino poterit sensumque movere,
  299. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  300. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  301. distractast animi natura animaeque potestas,
  302. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  303. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  304. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  305. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  306. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  307. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  308. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  309. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  310. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  311. nam cum respicias inmensi temporis omne
  312. praeteritum spatium, tum motus materiai
  313. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  314. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  315. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  316. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  317. inter enim iectast vitai pausa vageque
  318. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  319. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  320. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  321. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  322. illum cui possint incommoda conciliari,
  323. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  324. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  325. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  326. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  327. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  328. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  329. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  330. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  331. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  332. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  333. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  334. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  335. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  336. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  337. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  338. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  339. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  340. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  341. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  342. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  343. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  344. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  345. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  346. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  347. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  348. aut in melle situm suffocari atque rigere
  349. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  350. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  351. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  352. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  353. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  354. non poteris factis florentibus esse tuisque
  355. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  356. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  357. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  358. iam desiderium rerum super insidet una.'
  359. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  360. dissoluant animi magno se angore metuque.
  361. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  362. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  363. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  364. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  365. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  366. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  367. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  368. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  369. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  370. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  371. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  372. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  373. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  374. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  375. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  376. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  377. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  378. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  379. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  380. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  381. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  382. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  383. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  384. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  385. maior enim turbae disiectus materiai
  386. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  387. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  388. Denique si vocem rerum natura repente.
  389. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  390. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  391. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  392. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  393. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  394. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  395. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  396. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  397. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  398. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  399. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  400. non potius vitae finem facis atque laboris?
  401. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  402. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  403. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  404. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  405. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  406. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',