De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. idque situm media regione in pectoris haeret.
  2. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  3. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  4. cetera pars animae per totum dissita corpus
  5. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  6. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  7. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  8. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  9. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  10. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  11. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  12. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  13. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  14. consentire animam totam per membra videmus
  15. sudoresque ita palloremque existere toto
  16. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  17. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  18. denique concidere ex animi terrore videmus
  19. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  20. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  21. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  22. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  23. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  24. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  25. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  26. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  27. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  28. corporea natura animum constare animamque?
  29. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  30. consentire animum nobis in corpore cernis.
  31. si minus offendit vitam vis horrida teli
  32. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  33. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  34. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  35. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  36. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  37. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  38. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  39. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  40. principio esse aio persuptilem atque minutis
  41. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  42. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  43. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  44. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  45. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  46. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  47. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  48. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  49. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  50. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  51. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  52. at contra mellis constantior est natura
  53. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  54. haeret enim inter se magis omnis materiai
  55. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  56. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  57. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  58. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  59. at contra lapidum coniectum spicarumque
  60. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  61. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  62. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  63. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  64. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  65. mobilis egregie, perquam constare necessest
  66. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  67. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  68. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  69. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  70. quam tenui constet textura quamque loco se
  71. contineat parvo, si possit conglomerari,
  72. quod simul atque hominem leti secura quies est
  73. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  74. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  75. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  76. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  77. ergo animam totam perparvis esse necessest
  78. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  79. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  80. extima membrorum circumcaesura tamen se
  81. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  82. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  83. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  84. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  85. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  86. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  87. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  88. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  89. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  90. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  91. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  92. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  93. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  94. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  95. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  96. rara quod eius enim constat natura, necessest
  97. inter eum primordia multa moveri.
  98. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  99. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  100. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  101. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  102. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  103. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  104. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  105. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  106. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  107. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  108. inde calor motus et venti caeca potestas
  109. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  110. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  111. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  112. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  113. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  114. permanare malum, quin omnia perturbentur
  115. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  116. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  117. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  118. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  119. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  120. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  121. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  122. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  123. inter enim cursant primordia principiorum
  124. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  125. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  126. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  127. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  128. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  129. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  130. sic calor atque et venti caeca potestas
  131. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  132. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  133. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  134. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  135. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  136. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  137. quod genus in nostris membris et corpore toto
  138. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  139. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  140. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  141. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  142. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  143. consimili ratione necessest ventus et
  144. et calor inter se vigeant commixta per artus
  145. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  146. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  147. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  148. interemant sensum diductaque solvant.
  149. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  150. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  151. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  152. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  153. est etiam quoque pacati status ille,
  154. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  155. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  156. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  157. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  158. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  159. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  160. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  161. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  162. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  163. at natura boum placido magis vivit
  164. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  165. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  166. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  167. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  168. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  169. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  170. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  171. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  172. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  173. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  174. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  175. inque aliis rebus multis differre necessest
  176. naturas hominum varias moresque sequacis;
  177. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  178. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  179. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  180. illud in his rebus video firmare potesse,
  181. usque adeo naturarum vestigia linqui
  182. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  183. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  184. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  185. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  186. nam communibus inter se radicibus haerent
  187. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  188. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  189. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  190. sic animi atque animae naturam corpore toto
  191. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  192. inplexis ita principiis ab origine prima
  193. inter se fiunt consorti praedita vita,
  194. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  195. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  196. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  197. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  198. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  199. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  200. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  201. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  202. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  203. discidium possunt artus perferre relicti,
  204. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  205. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  206. mutua vitalis discunt contagia motus,
  207. maternis etiam membris alvoque reposta,
  208. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  209. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  210. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  211. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  212. atque animam credit permixtam corpore toto
  213. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  214. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  215. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  216. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  217. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  218. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  219. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  220. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  221. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  222. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  223. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  224. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  225. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  226. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  227. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  228. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  229. iam magis exemptis oculis debere videtur
  230. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  231. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  232. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  233. corporis atque animi primordia singula primis
  234. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  235. nam cum multo sunt animae elementa minora
  236. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  237. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  238. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  239. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  240. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  241. intervalla tenere exordia prima animai.
  242. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  243. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  244. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  245. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  246. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  247. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  248. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  249. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  250. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  251. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  252. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  253. quam primordia sentiscant concussa animai,
  254. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  255. et quam in his intervallis tuditantia possint
  256. concursare coire et dissultare vicissim.
  257. Et magis est animus vitai claustra
  258. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  259. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  260. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  261. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  262. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  263. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  264. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  265. truncus adempta anima circum membrisque remota
  266. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  267. si non omnimodis, at magna parte animai
  268. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  269. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  270. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  271. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  272. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  273. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  274. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  275. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  276. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  277. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  278. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  279. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  280. conquisita diu dulcique reperta labore
  281. digna tua pergam disponere carmina vita.
  282. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  283. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  284. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  285. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  286. Principio quoniam tenuem constare minutis
  287. corporibus docui multoque minoribus esse
  288. principiis factam quam liquidus umor aquai
  289. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  290. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  291. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  292. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  293. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  294. nam procul haec dubio nobis simulacra
  295. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  296. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  297. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  298. crede animam quoque diffundi multoque perire
  299. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  300. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  301. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  302. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  303. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  304. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  305. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  306. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  307. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  308. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  309. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  310. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  311. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  312. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  313. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  314. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  315. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  316. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  317. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  318. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  319. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  320. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  321. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  322. sic animum curas acris luctumque metumque;
  323. quare participem leti quoque convenit esse.
  324. quin etiam morbis in corporis avius errat
  325. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  326. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  327. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  328. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  329. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  330. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  331. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  332. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  333. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  334. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  335. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  336. et pariter mentem sanari corpus inani
  337. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  338. acris et in venas discessit diditus ardor,
  339. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  340. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  341. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  342. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  343. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  344. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  345. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  346. significant, paulo si durior insinuarit
  347. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  348. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  349. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  350. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  351. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  352. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  353. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  354. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  355. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  356. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  357. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  358. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  359. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  360. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  361. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  362. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  363. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  364. in latebras acer corrupti corporis umor,
  365. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  366. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  367. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  368. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  369. cur eadem credis sine corpore in aperto
  370. cum validis ventis aetatem degere posse?
  371. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  372. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  373. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  374. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  375. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  376. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  377. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  378. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  379. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  380. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  381. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  382. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  383. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  384. usque adeo falsae rationi vera videtur
  385. res occurrere et effugium praecludere eunti
  386. ancipitique refutatu convincere falsum.
  387. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  388. et membratim vitalem deperdere sensum;
  389. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  390. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  391. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  392. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  393. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  394. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  395. introsum trahere et partis conducere in unum
  396. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  397. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  398. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  399. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  400. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  401. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  402. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  403. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  404. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  405. nec refert utrum pereat dispersa per auras