De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ancipitique refutatu convincere falsum.
  2. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  3. et membratim vitalem deperdere sensum;
  4. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  5. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  6. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  7. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  8. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  9. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  10. introsum trahere et partis conducere in unum
  11. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  12. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  13. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  14. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  15. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  16. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  17. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  18. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  19. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  20. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  21. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  22. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  23. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  24. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  25. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  26. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  27. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  28. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  29. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  30. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  31. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  32. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  33. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  34. Denique corporis atque animi vivata potestas
  35. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  36. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  37. sola potest animi per se natura nec autem
  38. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  39. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  40. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  41. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  42. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  43. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  44. nec magnis intervallis primordia possunt
  45. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  46. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  47. haut possunt post mortem eiecta moveri
  48. propterea quia non simili ratione tenentur;
  49. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  50. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  51. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  52. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  53. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  54. dissolui sensus animi fateare necessest
  55. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  56. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  57. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  58. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  59. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  60. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  61. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  62. fundamenta foras manant animaeque per artus
  63. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  64. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  65. dispertitam animae naturam exisse per artus
  66. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  67. quam prolapsa foras enaret in auras.
  68. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  69. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  70. ire anima ac toto solui de corpore tota
  71. et quasi supremo languescere tempore voltus
  72. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  73. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  74. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  75. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  76. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  77. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  78. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  79. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  80. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  81. non modo non omnem possit durare per aevom,
  82. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  83. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  84. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  85. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  86. verum deficere in certa regione locatam;
  87. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  88. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  89. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  90. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  91. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  92. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  93. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  94. si non certa loca ad nascendum reddita cuique