De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  2. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  3. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  4. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  5. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  6. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  7. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  8. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  9. usque adeo falsae rationi vera videtur
  10. res occurrere et effugium praecludere eunti
  11. ancipitique refutatu convincere falsum.
  12. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  13. et membratim vitalem deperdere sensum;
  14. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  15. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  16. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  17. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  18. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  19. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  20. introsum trahere et partis conducere in unum