De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sic animum curas acris luctumque metumque;
  2. quare participem leti quoque convenit esse.
  3. quin etiam morbis in corporis avius errat
  4. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  5. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  6. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  7. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  8. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  9. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  10. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  11. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  12. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  13. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  14. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  15. et pariter mentem sanari corpus inani
  16. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  17. acris et in venas discessit diditus ardor,
  18. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  19. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  20. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  21. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  22. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  23. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  24. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  25. significant, paulo si durior insinuarit
  26. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  27. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  28. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  29. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  30. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  31. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  32. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  33. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  34. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  35. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  36. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  37. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  38. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  39. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  40. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  41. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  42. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  43. in latebras acer corrupti corporis umor,
  44. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  45. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  46. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  47. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  48. cur eadem credis sine corpore in aperto
  49. cum validis ventis aetatem degere posse?
  50. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  51. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  52. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  53. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  54. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  55. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  56. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  57. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  58. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  59. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  60. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  61. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  62. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  63. usque adeo falsae rationi vera videtur
  64. res occurrere et effugium praecludere eunti
  65. ancipitique refutatu convincere falsum.
  66. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  67. et membratim vitalem deperdere sensum;
  68. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  69. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  70. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  71. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  72. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  73. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  74. introsum trahere et partis conducere in unum
  75. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  76. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  77. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  78. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  79. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  80. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  81. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  82. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  83. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  84. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  85. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  86. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  87. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  88. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  89. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  90. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  91. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  92. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  93. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  94. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  95. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  96. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  97. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  98. Denique corporis atque animi vivata potestas
  99. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  100. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  101. sola potest animi per se natura nec autem
  102. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  103. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  104. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  105. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  106. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  107. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  108. nec magnis intervallis primordia possunt
  109. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  110. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  111. haut possunt post mortem eiecta moveri
  112. propterea quia non simili ratione tenentur;
  113. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  114. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  115. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  116. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  117. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  118. dissolui sensus animi fateare necessest
  119. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  120. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  121. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  122. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  123. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  124. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  125. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  126. fundamenta foras manant animaeque per artus
  127. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  128. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  129. dispertitam animae naturam exisse per artus
  130. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  131. quam prolapsa foras enaret in auras.
  132. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  133. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  134. ire anima ac toto solui de corpore tota
  135. et quasi supremo languescere tempore voltus
  136. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  137. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  138. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  139. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  140. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  141. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  142. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  143. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  144. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  145. non modo non omnem possit durare per aevom,
  146. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  147. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  148. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  149. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  150. verum deficere in certa regione locatam;
  151. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  152. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  153. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  154. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  155. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  156. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  157. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  158. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  159. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  160. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  161. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  162. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  163. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  164. Praeterea si inmortalis natura animaist
  165. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  166. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  167. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  168. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  169. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  170. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  171. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  172. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  173. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  174. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  175. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  176. si subito medium celeri praeciderit ictu
  177. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  178. dispertita procul dubio quoque vis animai
  179. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  180. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  181. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  182. falciferos memorant currus abscidere membra
  183. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  184. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  185. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  186. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  187. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  188. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  189. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  190. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  191. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  192. inde alius conatur adempto surgere crure,
  193. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  194. et caput abscisum calido viventeque trunco
  195. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  196. donec reliquias animai reddidit omnes.
  197. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  198. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  199. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  200. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  201. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  202. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  203. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  204. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  205. particulis animas? at ea ratione sequetur
  206. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  207. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  208. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  209. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  210. Praeterea si inmortalis natura animai
  211. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  212. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus