De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  2. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  3. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  4. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  5. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  6. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  7. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  8. extorres idem patria longeque fugati
  9. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  10. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  11. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  12. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  13. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  14. acrius advertunt animos ad religionem.
  15. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  16. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  17. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  18. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  19. denique avarities et honorum caeca cupido,
  20. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  21. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  22. noctes atque dies niti praestante labore
  23. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  24. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  25. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  26. semota ab dulci vita stabilique videtur
  27. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  28. unde homines dum se falso terrore coacti
  29. effugisse volunt longe longeque remosse,
  30. sanguine civili rem conflant divitiasque
  31. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  32. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  33. et consanguineum mensas odere timentque.
  34. consimili ratione ab eodem saepe timore
  35. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  36. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  37. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  38. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  39. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  40. percipit humanos odium lucisque videndae,
  41. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  42. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  43. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  44. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  45. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  46. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  47. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  48. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  49. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  50. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  51. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  52. non radii solis neque lucida tela diei
  53. discutiant, sed naturae species ratioque.
  54. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  55. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  56. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  57. atque oculei partes animantis totius extant.
  58. ---
  59. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  60. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  61. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  62. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  63. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  64. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  65. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  66. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  67. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  68. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  69. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  70. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  71. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  72. in nullo caput interea sit forte dolore.
  73. Praeterea molli cum somno dedita membra
  74. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  75. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  76. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  77. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  78. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  79. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  80. principio fit uti detracto corpore multo
  81. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  82. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  83. diffugere forasque per os est editus ,
  84. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  85. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  86. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  87. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  88. semina, curare in membris ut vita moretur.
  89. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  90. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  91. quapropter quoniam est animi natura reperta
  92. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  93. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  94. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  95. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  96. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  97. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  98. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  99. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  100. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  101. idque situm media regione in pectoris haeret.
  102. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  103. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  104. cetera pars animae per totum dissita corpus
  105. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  106. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  107. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  108. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  109. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  110. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  111. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  112. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  113. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  114. consentire animam totam per membra videmus
  115. sudoresque ita palloremque existere toto
  116. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  117. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  118. denique concidere ex animi terrore videmus
  119. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  120. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  121. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  122. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  123. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  124. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  125. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  126. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  127. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  128. corporea natura animum constare animamque?
  129. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  130. consentire animum nobis in corpore cernis.
  131. si minus offendit vitam vis horrida teli
  132. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  133. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  134. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  135. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  136. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  137. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  138. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  139. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  140. principio esse aio persuptilem atque minutis
  141. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  142. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  143. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  144. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  145. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  146. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  147. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  148. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  149. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  150. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  151. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  152. at contra mellis constantior est natura
  153. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  154. haeret enim inter se magis omnis materiai
  155. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  156. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  157. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  158. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  159. at contra lapidum coniectum spicarumque
  160. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  161. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  162. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  163. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  164. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  165. mobilis egregie, perquam constare necessest
  166. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  167. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  168. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  169. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  170. quam tenui constet textura quamque loco se
  171. contineat parvo, si possit conglomerari,
  172. quod simul atque hominem leti secura quies est
  173. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  174. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  175. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  176. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  177. ergo animam totam perparvis esse necessest
  178. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  179. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  180. extima membrorum circumcaesura tamen se
  181. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  182. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  183. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  184. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  185. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  186. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  187. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  188. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  189. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  190. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  191. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  192. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  193. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  194. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  195. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  196. rara quod eius enim constat natura, necessest
  197. inter eum primordia multa moveri.
  198. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  199. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  200. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  201. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  202. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  203. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  204. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  205. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  206. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  207. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  208. inde calor motus et venti caeca potestas
  209. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  210. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  211. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  212. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  213. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  214. permanare malum, quin omnia perturbentur
  215. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  216. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  217. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  218. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  219. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  220. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  221. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  222. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  223. inter enim cursant primordia principiorum
  224. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  225. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  226. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  227. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  228. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  229. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  230. sic calor atque et venti caeca potestas
  231. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  232. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  233. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  234. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  235. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  236. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  237. quod genus in nostris membris et corpore toto
  238. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  239. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  240. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  241. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  242. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  243. consimili ratione necessest ventus et
  244. et calor inter se vigeant commixta per artus
  245. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  246. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  247. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  248. interemant sensum diductaque solvant.
  249. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  250. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  251. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  252. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  253. est etiam quoque pacati status ille,
  254. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  255. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  256. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  257. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  258. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  259. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  260. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  261. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  262. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  263. at natura boum placido magis vivit
  264. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  265. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  266. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  267. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  268. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  269. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  270. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  271. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  272. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  273. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  274. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  275. inque aliis rebus multis differre necessest
  276. naturas hominum varias moresque sequacis;
  277. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  278. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  279. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  280. illud in his rebus video firmare potesse,
  281. usque adeo naturarum vestigia linqui
  282. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  283. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  284. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  285. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  286. nam communibus inter se radicibus haerent
  287. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  288. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  289. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  290. sic animi atque animae naturam corpore toto
  291. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  292. inplexis ita principiis ab origine prima
  293. inter se fiunt consorti praedita vita,