De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  2. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  3. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  4. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  5. quatinus in pullos animalis vertier ova
  6. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  7. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  8. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  9. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  10. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  11. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  12. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  13. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  14. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  15. Principio nequeunt ullius corporis esse
  16. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  17. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  18. aere fluminibus terris terraque creatis,
  19. nec congressa modo vitalis convenientes
  20. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  21. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  22. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  23. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  24. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  25. dissoluuntur enim positurae principiorum
  26. et penitus motus vitales inpediuntur,
  27. donec materies omnis concussa per artus
  28. vitalis animae nodos a corpore solvit
  29. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  30. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  31. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  32. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  33. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  34. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  35. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  36. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  37. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  38. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  39. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  40. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  41. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  42. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  43. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  44. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  45. scire licet nullo primordia posse dolore
  46. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  47. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  48. corporibus, quorum motus novitate laborent
  49. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  50. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  51. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  52. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  53. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  54. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  55. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  56. multaque de rerum mixtura dicere callent
  57. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  58. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  59. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  60. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  61. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  62. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  63. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  64. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  65. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  66. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  67. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  68. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  69. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  70. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  71. umoris guttas mater cum terra recepit,
  72. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  73. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  74. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  75. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  76. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  77. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  78. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  79. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  80. nec sic interemit mors res ut materiai
  81. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  82. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  83. res ut convertant formas mutentque colores
  84. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  85. ut noscas referre earum primordia rerum
  86. cum quibus et quali positura contineantur
  87. et quos inter se dent motus accipiantque,
  88. neve putes aeterna penes residere potesse
  89. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  90. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  91. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  92. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  93. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  94. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  95. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  96. consimilis; verum positura discrepitant res.
  97. sic ipsis in rebus item iam materiai
  98. intervalla vias conexus pondera plagas
  99. concursus motus ordo positura figurae
  100. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  101. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  102. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  103. accedere et nova se species ostendere rerum.
  104. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  105. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  106. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  107. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  108. principio caeli clarum purumque colorem
  109. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  110. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  111. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  112. ex improviso si sint obiecta repente,
  113. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  114. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  115. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  116. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  117. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  118. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  119. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  120. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  121. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  122. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  123. infinita foris haec extra moenia mundi,
  124. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  125. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  126. Principio nobis in cunctas undique partis
  127. et latere ex utroque supra supterque per omne
  128. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  129. vociferatur, et elucet natura profundi.
  130. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  131. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  132. seminaque innumero numero summaque profunda
  133. multimodis volitent aeterno percita motu,
  134. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  135. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  136. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  137. sponte sua forte offensando semina rerum
  138. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  139. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  140. magnarum rerum fierent exordia semper,
  141. terrai maris et caeli generisque animantum.
  142. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  143. esse alios alibi congressus materiai,
  144. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  145. Praeterea cum materies est multa parata,
  146. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  147. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  148. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  149. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  150. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  151. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  152. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  153. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  154. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  155. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  156. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  157. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  158. sint genere. in primis animalibus indice mente
  159. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  160. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  161. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  162. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  163. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  164. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  165. quando quidem vitae depactus terminus alte
  166. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  167. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  168. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  169. libera continuo, dominis privata superbis,
  170. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  171. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  172. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  173. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  174. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  175. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  176. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  177. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  178. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  179. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  180. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  181. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  182. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  183. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  184. primigenum maris et terrae solisque coortum
  185. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  186. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  187. unde mare et terrae possent augescere et unde
  188. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  189. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  190. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  191. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  192. umor ad umorem, terreno corpore terra
  193. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  194. donique ad extremum crescendi perfica finem
  195. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  196. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  197. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  198. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  199. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  200. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  201. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  202. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  203. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  204. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  205. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  206. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  207. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  208. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  209. inde minutatim vires et robur adultum
  210. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  211. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  212. et quo latior est, in cunctas undique partis
  213. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  214. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  215. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  216. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  217. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  218. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  219. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  220. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  221. corpora conficere et plagis infesta domare.
  222. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  223. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  224. omnia debet enim cibus integrare novando
  225. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  226. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  227. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  228. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  229. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  230. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  231. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  232. aurea de caelo demisit funis in arva
  233. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  234. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  235. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  236. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  237. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  238. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  239. conterimusque boves et viris agricolarum,
  240. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  241. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  242. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  243. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  244. et cum tempora temporibus praesentia confert
  245. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  246. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  247. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  248. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  249. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  250. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  251. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  252. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse
  37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  39. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  40. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.