De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  2. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  3. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  4. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  5. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  6. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  7. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  8. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  9. iam magis exemptis oculis debere videtur
  10. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  11. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  12. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  13. corporis atque animi primordia singula primis
  14. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  15. nam cum multo sunt animae elementa minora
  16. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  17. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  18. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  19. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  20. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  21. intervalla tenere exordia prima animai.
  22. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  23. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  24. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  25. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  26. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  27. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  28. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  29. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  30. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  31. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  32. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  33. quam primordia sentiscant concussa animai,
  34. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  35. et quam in his intervallis tuditantia possint
  36. concursare coire et dissultare vicissim.
  37. Et magis est animus vitai claustra
  38. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  39. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  40. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  41. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  42. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  43. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  44. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  45. truncus adempta anima circum membrisque remota
  46. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  47. si non omnimodis, at magna parte animai
  48. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  49. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  50. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  51. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  52. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  53. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  54. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  55. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  56. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  57. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  58. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  59. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  60. conquisita diu dulcique reperta labore
  61. digna tua pergam disponere carmina vita.
  62. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  63. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  64. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  65. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  66. Principio quoniam tenuem constare minutis
  67. corporibus docui multoque minoribus esse
  68. principiis factam quam liquidus umor aquai
  69. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  70. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  71. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  72. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  73. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  74. nam procul haec dubio nobis simulacra
  75. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  76. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  77. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  78. crede animam quoque diffundi multoque perire
  79. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  80. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  81. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  82. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  83. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  84. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  85. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  86. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  87. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  88. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  89. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  90. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  91. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  92. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  93. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  94. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  95. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  96. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  97. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  98. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  99. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  100. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  101. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  102. sic animum curas acris luctumque metumque;
  103. quare participem leti quoque convenit esse.
  104. quin etiam morbis in corporis avius errat
  105. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  106. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  107. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  108. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  109. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  110. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  111. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  112. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  113. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  114. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  115. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  116. et pariter mentem sanari corpus inani
  117. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  118. acris et in venas discessit diditus ardor,
  119. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  120. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  121. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  122. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  123. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  124. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  125. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  126. significant, paulo si durior insinuarit
  127. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  128. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  129. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  130. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  131. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  132. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  133. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  134. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  135. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  136. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  137. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  138. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  139. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  140. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  141. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  142. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  143. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  144. in latebras acer corrupti corporis umor,
  145. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  146. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  147. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  148. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  149. cur eadem credis sine corpore in aperto
  150. cum validis ventis aetatem degere posse?
  151. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  152. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  153. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  154. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  155. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  156. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  157. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  158. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  159. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  160. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  161. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  162. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  163. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  164. usque adeo falsae rationi vera videtur
  165. res occurrere et effugium praecludere eunti
  166. ancipitique refutatu convincere falsum.
  167. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  168. et membratim vitalem deperdere sensum;
  169. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  170. inde pedes et crura mori, post inde per artus