De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  2. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  3. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  4. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  5. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  6. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  7. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  8. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  9. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  10. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  11. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  12. iam magis exemptis oculis debere videtur
  13. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  14. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  15. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  16. corporis atque animi primordia singula primis
  17. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  18. nam cum multo sunt animae elementa minora
  19. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  20. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  21. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  22. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  23. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  24. intervalla tenere exordia prima animai.
  25. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  26. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  27. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  28. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  29. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  30. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  31. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  32. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  33. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  34. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  35. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  36. quam primordia sentiscant concussa animai,
  37. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  38. et quam in his intervallis tuditantia possint
  39. concursare coire et dissultare vicissim.
  40. Et magis est animus vitai claustra
  41. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  42. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  43. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  44. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  45. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  46. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  47. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  48. truncus adempta anima circum membrisque remota
  49. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  50. si non omnimodis, at magna parte animai
  51. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  52. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  53. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  54. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  55. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  56. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  57. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  58. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  59. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  60. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  61. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  62. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  63. conquisita diu dulcique reperta labore
  64. digna tua pergam disponere carmina vita.
  65. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  66. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  67. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  68. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.