De Rerum Natura
Lucretius
-
- vel manifestas res contra verasque repugnat.
- quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
- si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
- 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
- perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
- multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
- Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
- sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
- difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
- sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
- fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
- lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
- quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
- ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.