De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  2. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  3. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  4. discidium possunt artus perferre relicti,
  5. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  6. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  7. mutua vitalis discunt contagia motus,
  8. maternis etiam membris alvoque reposta,
  9. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  10. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  11. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  12. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  13. atque animam credit permixtam corpore toto
  14. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,