De Rerum Natura
Lucretius
-
- sed communibus inter eas conflatur utrimque
- motibus accensus nobis per viscera sensus.
- Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
- nec crescit neque post mortem durare videtur.
- non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
- qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
- sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
- discidium possunt artus perferre relicti,
- sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
- ex ineunte aevo sic corporis atque animai
- mutua vitalis discunt contagia motus,
- maternis etiam membris alvoque reposta,
- discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
- ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
- coniunctam quoque naturam consistere eorum.
- Quod super est, siquis corpus sentire refutat
- atque animam credit permixtam corpore toto
- suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
- vel manifestas res contra verasque repugnat.
- quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,