De Rerum Natura
Lucretius
-
- naturas hominum varias moresque sequacis;
- quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
- nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
- principiis, unde haec oritur variantia rerum.
- illud in his rebus video firmare potesse,
- usque adeo naturarum vestigia linqui
- parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
- ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
- Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
- ipsaque corporis est custos et causa salutis;
- nam communibus inter se radicibus haerent
- nec sine pernicie divelli posse videntur.
- quod genus e thuris glaebis evellere odorem
- haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
- sic animi atque animae naturam corpore toto
- extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
- inplexis ita principiis ab origine prima
- inter se fiunt consorti praedita vita,
- nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
- corporis atque animi seorsum sentire potestas,