De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  2. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  3. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  4. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  5. qualia sint et quam variis distantia formis
  6. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  7. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  8. hasce secundum res animi natura videtur
  9. atque animae claranda meis iam versibus esse
  10. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  11. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  12. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  13. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  14. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  15. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  16. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  17. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  18. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  19. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  20. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  21. extorres idem patria longeque fugati
  22. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  23. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  24. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  25. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  26. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  27. acrius advertunt animos ad religionem.
  28. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  29. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  30. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  31. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  32. denique avarities et honorum caeca cupido,
  33. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  34. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  35. noctes atque dies niti praestante labore
  36. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  37. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  38. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  39. semota ab dulci vita stabilique videtur
  40. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  41. unde homines dum se falso terrore coacti
  42. effugisse volunt longe longeque remosse,
  43. sanguine civili rem conflant divitiasque
  44. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  45. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  46. et consanguineum mensas odere timentque.
  47. consimili ratione ab eodem saepe timore
  48. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  49. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  50. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  51. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  52. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  53. percipit humanos odium lucisque videndae,
  54. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  55. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  56. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  57. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  58. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  59. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  60. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  61. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  62. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  63. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  64. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  65. non radii solis neque lucida tela diei
  66. discutiant, sed naturae species ratioque.
  67. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  68. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  69. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  70. atque oculei partes animantis totius extant.
  71. ---
  72. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  73. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  74. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  75. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  76. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  77. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  78. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  79. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  80. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  81. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  82. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  83. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  84. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  85. in nullo caput interea sit forte dolore.
  86. Praeterea molli cum somno dedita membra
  87. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  88. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  89. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  90. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  91. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  92. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  93. principio fit uti detracto corpore multo
  94. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  95. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  96. diffugere forasque per os est editus ,
  97. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  98. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  99. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  100. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  101. semina, curare in membris ut vita moretur.
  102. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  103. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  104. quapropter quoniam est animi natura reperta
  105. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  106. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  107. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  108. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  109. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  110. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  111. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  112. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  113. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  114. idque situm media regione in pectoris haeret.
  115. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  116. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  117. cetera pars animae per totum dissita corpus
  118. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  119. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  120. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  121. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  122. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  123. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  124. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  125. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  126. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  127. consentire animam totam per membra videmus
  128. sudoresque ita palloremque existere toto
  129. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  130. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  131. denique concidere ex animi terrore videmus
  132. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  133. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  134. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  135. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  136. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  137. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  138. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  139. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  140. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  141. corporea natura animum constare animamque?
  142. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  143. consentire animum nobis in corpore cernis.
  144. si minus offendit vitam vis horrida teli
  145. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  146. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  147. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  148. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  149. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  150. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  151. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  152. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  153. principio esse aio persuptilem atque minutis
  154. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  155. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  156. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  157. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  158. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  159. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  160. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  161. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  162. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  163. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  164. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  165. at contra mellis constantior est natura
  166. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  167. haeret enim inter se magis omnis materiai
  168. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  169. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  170. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  171. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  172. at contra lapidum coniectum spicarumque
  173. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  174. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  175. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  176. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  177. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  178. mobilis egregie, perquam constare necessest
  179. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  180. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  181. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  182. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  183. quam tenui constet textura quamque loco se
  184. contineat parvo, si possit conglomerari,
  185. quod simul atque hominem leti secura quies est
  186. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  187. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  188. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  189. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  190. ergo animam totam perparvis esse necessest
  191. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  192. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  193. extima membrorum circumcaesura tamen se
  194. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  195. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  196. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  197. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  198. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  199. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  200. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  201. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  202. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  203. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  204. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  205. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  206. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  207. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  208. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  209. rara quod eius enim constat natura, necessest