De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  2. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  3. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  4. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  5. sic calor atque et venti caeca potestas
  6. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  7. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  8. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  9. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  10. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  11. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  12. quod genus in nostris membris et corpore toto
  13. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  14. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  15. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  16. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  17. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  18. consimili ratione necessest ventus et
  19. et calor inter se vigeant commixta per artus
  20. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  21. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  22. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  23. interemant sensum diductaque solvant.
  24. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  25. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  26. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  27. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  28. est etiam quoque pacati status ille,
  29. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  30. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  31. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  32. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  33. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  34. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  35. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  36. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  37. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  38. at natura boum placido magis vivit
  39. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  40. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  41. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  42. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  43. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  44. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  45. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  46. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  47. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  48. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  49. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  50. inque aliis rebus multis differre necessest
  51. naturas hominum varias moresque sequacis;
  52. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  53. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  54. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  55. illud in his rebus video firmare potesse,
  56. usque adeo naturarum vestigia linqui
  57. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  58. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  59. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  60. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  61. nam communibus inter se radicibus haerent
  62. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  63. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  64. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  65. sic animi atque animae naturam corpore toto
  66. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  67. inplexis ita principiis ab origine prima
  68. inter se fiunt consorti praedita vita,
  69. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  70. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  71. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  72. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  73. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  74. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  75. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  76. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  77. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  78. discidium possunt artus perferre relicti,
  79. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  80. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  81. mutua vitalis discunt contagia motus,
  82. maternis etiam membris alvoque reposta,
  83. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  84. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  85. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  86. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  87. atque animam credit permixtam corpore toto
  88. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  89. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  90. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  91. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  92. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  93. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  94. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  95. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  96. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  97. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  98. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  99. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  100. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  101. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  102. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  103. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  104. iam magis exemptis oculis debere videtur
  105. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  106. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  107. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  108. corporis atque animi primordia singula primis
  109. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  110. nam cum multo sunt animae elementa minora
  111. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  112. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  113. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  114. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  115. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  116. intervalla tenere exordia prima animai.
  117. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  118. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  119. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  120. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  121. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  122. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  123. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  124. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  125. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  126. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  127. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  128. quam primordia sentiscant concussa animai,
  129. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  130. et quam in his intervallis tuditantia possint
  131. concursare coire et dissultare vicissim.
  132. Et magis est animus vitai claustra
  133. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  134. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  135. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  136. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  137. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  138. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  139. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  140. truncus adempta anima circum membrisque remota
  141. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  142. si non omnimodis, at magna parte animai
  143. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  144. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  145. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  146. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  147. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  148. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  149. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  150. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  151. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  152. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  153. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  154. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  155. conquisita diu dulcique reperta labore
  156. digna tua pergam disponere carmina vita.
  157. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  158. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  159. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  160. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.