De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  2. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  3. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  4. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  5. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  6. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  7. in nullo caput interea sit forte dolore.
  8. Praeterea molli cum somno dedita membra
  9. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  10. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  11. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  12. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  13. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  14. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  15. principio fit uti detracto corpore multo
  16. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  17. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  18. diffugere forasque per os est editus ,
  19. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  20. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  21. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  22. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  23. semina, curare in membris ut vita moretur.
  24. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  25. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  26. quapropter quoniam est animi natura reperta
  27. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  28. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  29. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  30. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  31. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  32. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  33. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  34. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  35. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  36. idque situm media regione in pectoris haeret.
  37. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  38. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  39. cetera pars animae per totum dissita corpus
  40. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  41. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  42. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  43. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  44. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  45. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  46. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  47. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  48. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  49. consentire animam totam per membra videmus
  50. sudoresque ita palloremque existere toto
  51. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  52. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  53. denique concidere ex animi terrore videmus
  54. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  55. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  56. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  57. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  58. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  59. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  60. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  61. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  62. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  63. corporea natura animum constare animamque?
  64. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  65. consentire animum nobis in corpore cernis.
  66. si minus offendit vitam vis horrida teli
  67. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  68. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  69. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  70. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  71. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  72. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  73. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  74. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  75. principio esse aio persuptilem atque minutis
  76. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  77. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  78. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  79. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  80. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  81. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  82. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  83. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  84. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  85. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  86. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  87. at contra mellis constantior est natura
  88. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  89. haeret enim inter se magis omnis materiai
  90. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  91. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  92. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  93. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  94. at contra lapidum coniectum spicarumque
  95. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  96. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  97. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  98. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  99. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  100. mobilis egregie, perquam constare necessest
  101. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  102. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  103. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  104. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  105. quam tenui constet textura quamque loco se
  106. contineat parvo, si possit conglomerari,
  107. quod simul atque hominem leti secura quies est
  108. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  109. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  110. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  111. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  112. ergo animam totam perparvis esse necessest
  113. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  114. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  115. extima membrorum circumcaesura tamen se
  116. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  117. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  118. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  119. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  120. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  121. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  122. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  123. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  124. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  125. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  126. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  127. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  128. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  129. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  130. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  131. rara quod eius enim constat natura, necessest
  132. inter eum primordia multa moveri.
  133. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  134. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  135. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  136. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  137. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  138. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  139. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  140. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  141. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  142. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  143. inde calor motus et venti caeca potestas
  144. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  145. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  146. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  147. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  148. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  149. permanare malum, quin omnia perturbentur
  150. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  151. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  152. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  153. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  154. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  155. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  156. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  157. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  158. inter enim cursant primordia principiorum
  159. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  160. possit nec spatio fieri divisa potestas,