De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  2. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  3. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  4. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  5. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  6. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  7. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  8. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  9. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  10. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  11. rara quod eius enim constat natura, necessest
  12. inter eum primordia multa moveri.
  13. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  14. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  15. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  16. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  17. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  18. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  19. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  20. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  21. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  22. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  23. inde calor motus et venti caeca potestas
  24. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  25. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  26. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  27. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  28. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  29. permanare malum, quin omnia perturbentur
  30. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  31. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  32. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  33. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  34. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  35. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  36. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  37. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  38. inter enim cursant primordia principiorum
  39. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  40. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  41. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  42. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  43. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  44. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  45. sic calor atque et venti caeca potestas
  46. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  47. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  48. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  49. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  50. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  51. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  52. quod genus in nostris membris et corpore toto
  53. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  54. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  55. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  56. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa