De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. consentire animum nobis in corpore cernis.
  2. si minus offendit vitam vis horrida teli
  3. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  4. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  5. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  6. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  7. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  8. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  9. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  10. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  11. principio esse aio persuptilem atque minutis
  12. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  13. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  14. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  15. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  16. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  17. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  18. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  19. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  20. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  21. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  22. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  23. at contra mellis constantior est natura
  24. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  25. haeret enim inter se magis omnis materiai
  26. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  27. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  28. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  29. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  30. at contra lapidum coniectum spicarumque
  31. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  32. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  33. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  34. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  35. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  36. mobilis egregie, perquam constare necessest
  37. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  38. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  39. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  40. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  41. quam tenui constet textura quamque loco se
  42. contineat parvo, si possit conglomerari,
  43. quod simul atque hominem leti secura quies est
  44. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  45. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  46. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  47. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  48. ergo animam totam perparvis esse necessest
  49. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  50. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  51. extima membrorum circumcaesura tamen se
  52. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  53. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  54. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  55. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  56. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur