De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cana cadens violat semperque innubilus aether
  2. integit et large diffuso lumine ridet:
  3. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  4. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  5. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  6. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  7. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  8. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  9. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  10. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  11. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  12. qualia sint et quam variis distantia formis
  13. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  14. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  15. hasce secundum res animi natura videtur
  16. atque animae claranda meis iam versibus esse
  17. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  18. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  19. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  20. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  21. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  22. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  23. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  24. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  25. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  26. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  27. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  28. extorres idem patria longeque fugati
  29. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  30. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  31. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  32. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  33. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  34. acrius advertunt animos ad religionem.
  35. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  36. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  37. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  38. eliciuntur et eripitur persona amanare.