De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  2. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  3. quam tenui constet textura quamque loco se
  4. contineat parvo, si possit conglomerari,
  5. quod simul atque hominem leti secura quies est
  6. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  7. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  8. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  9. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  10. ergo animam totam perparvis esse necessest
  11. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  12. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  13. extima membrorum circumcaesura tamen se
  14. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  15. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  16. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  17. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  18. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  19. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  20. ni mirum quia multa minutaque semina sucos