De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  2. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  3. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  4. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  5. at contra mellis constantior est natura
  6. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  7. haeret enim inter se magis omnis materiai
  8. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  9. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  10. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  11. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  12. at contra lapidum coniectum spicarumque
  13. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  14. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  15. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  16. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  17. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  18. mobilis egregie, perquam constare necessest
  19. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  20. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus