De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  2. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  3. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  4. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  5. principio esse aio persuptilem atque minutis
  6. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  7. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  8. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  9. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  10. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  11. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  12. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  13. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  14. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  15. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  16. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  17. at contra mellis constantior est natura
  18. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  19. haeret enim inter se magis omnis materiai
  20. copia, ni mirum quia non tam levibus extat