De Rerum Natura
Lucretius
-
- idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
- cum neque res animam neque corpus commovet una.
- et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
- laeditur in nobis, non omni concruciamur
- corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
- laetitiaque viget, cum cetera pars animai
- per membra atque artus nulla novitate cietur;
- verum ubi vementi magis est commota metu mens,
- consentire animam totam per membra videmus
- sudoresque ita palloremque existere toto
- corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
- caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
- denique concidere ex animi terrore videmus
- saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
- esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
- percussa est, exim corpus propellit et icit.
- Haec eadem ratio naturam animi atque animai
- corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,