De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. semina, curare in membris ut vita moretur.
  2. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  3. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  4. quapropter quoniam est animi natura reperta
  5. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  6. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  7. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  8. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  9. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  10. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  11. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  12. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  13. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  14. idque situm media regione in pectoris haeret.
  15. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  16. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  17. cetera pars animae per totum dissita corpus
  18. paret et ad numen mentis momenque movetur.