De Rerum Natura
Lucretius
-
- quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
- Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
- inter se atque unam naturam conficere ex se,
- sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
- consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
- idque situm media regione in pectoris haeret.
- hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
- laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
- cetera pars animae per totum dissita corpus
- paret et ad numen mentis momenque movetur.
- idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
- cum neque res animam neque corpus commovet una.
- et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
- laeditur in nobis, non omni concruciamur
- corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
- laetitiaque viget, cum cetera pars animai
- per membra atque artus nulla novitate cietur;
- verum ubi vementi magis est commota metu mens,
- consentire animam totam per membra videmus
- sudoresque ita palloremque existere toto