De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  2. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  3. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  4. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  5. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  6. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  7. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  8. idque situm media regione in pectoris haeret.
  9. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  10. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  11. cetera pars animae per totum dissita corpus
  12. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  13. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  14. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  15. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  16. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  17. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  18. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  19. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  20. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  21. consentire animam totam per membra videmus
  22. sudoresque ita palloremque existere toto
  23. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  24. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  25. denique concidere ex animi terrore videmus
  26. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  27. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  28. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  29. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  30. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  31. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  32. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  33. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  34. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  35. corporea natura animum constare animamque?
  36. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  37. consentire animum nobis in corpore cernis.
  38. si minus offendit vitam vis horrida teli
  39. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  40. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  41. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  42. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  43. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  44. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  45. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  46. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  47. principio esse aio persuptilem atque minutis
  48. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  49. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  50. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  51. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  52. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  53. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  54. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  55. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  56. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  57. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  58. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  59. at contra mellis constantior est natura
  60. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  61. haeret enim inter se magis omnis materiai
  62. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  63. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  64. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  65. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  66. at contra lapidum coniectum spicarumque
  67. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  68. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  69. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  70. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  71. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  72. mobilis egregie, perquam constare necessest
  73. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  74. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  75. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  76. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  77. quam tenui constet textura quamque loco se
  78. contineat parvo, si possit conglomerari,
  79. quod simul atque hominem leti secura quies est
  80. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  81. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  82. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  83. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  84. ergo animam totam perparvis esse necessest
  85. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  86. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  87. extima membrorum circumcaesura tamen se
  88. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  89. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  90. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  91. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  92. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  93. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  94. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  95. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  96. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  97. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  98. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  99. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  100. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  101. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  102. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  103. rara quod eius enim constat natura, necessest
  104. inter eum primordia multa moveri.
  105. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  106. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  107. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  108. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  109. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  110. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  111. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  112. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  113. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  114. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  115. inde calor motus et venti caeca potestas
  116. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  117. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  118. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  119. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  120. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  121. permanare malum, quin omnia perturbentur
  122. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  123. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  124. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  125. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  126. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  127. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  128. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  129. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  130. inter enim cursant primordia principiorum
  131. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  132. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  133. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  134. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  135. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  136. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  137. sic calor atque et venti caeca potestas
  138. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  139. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  140. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  141. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  142. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  143. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  144. quod genus in nostris membris et corpore toto
  145. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  146. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  147. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  148. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  149. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  150. consimili ratione necessest ventus et
  151. et calor inter se vigeant commixta per artus
  152. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  153. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  154. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  155. interemant sensum diductaque solvant.
  156. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  157. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  158. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  159. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  160. est etiam quoque pacati status ille,
  161. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  162. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  163. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  164. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  165. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  166. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  167. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  168. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  169. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  170. at natura boum placido magis vivit
  171. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  172. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  173. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  174. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  175. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  176. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  177. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  178. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  179. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  180. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  181. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  182. inque aliis rebus multis differre necessest
  183. naturas hominum varias moresque sequacis;
  184. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  185. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  186. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  187. illud in his rebus video firmare potesse,
  188. usque adeo naturarum vestigia linqui
  189. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  190. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  191. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  192. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  193. nam communibus inter se radicibus haerent
  194. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  195. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  196. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  197. sic animi atque animae naturam corpore toto
  198. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  199. inplexis ita principiis ab origine prima
  200. inter se fiunt consorti praedita vita,
  201. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  202. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  203. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  204. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  205. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  206. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  207. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  208. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  209. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  210. discidium possunt artus perferre relicti,
  211. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  212. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  213. mutua vitalis discunt contagia motus,
  214. maternis etiam membris alvoque reposta,
  215. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  216. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  217. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  218. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  219. atque animam credit permixtam corpore toto
  220. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  221. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  222. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  223. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  224. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  225. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  226. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  227. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  228. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  229. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  230. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  231. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  232. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  233. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  234. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  235. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  236. iam magis exemptis oculis debere videtur
  237. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  238. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  239. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  240. corporis atque animi primordia singula primis
  241. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  242. nam cum multo sunt animae elementa minora
  243. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  244. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  245. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  246. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  247. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  248. intervalla tenere exordia prima animai.
  249. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  250. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  251. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  252. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  253. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  254. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  255. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  256. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  257. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  258. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  259. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  260. quam primordia sentiscant concussa animai,
  261. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  262. et quam in his intervallis tuditantia possint
  263. concursare coire et dissultare vicissim.
  264. Et magis est animus vitai claustra
  265. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  266. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  267. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  268. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  269. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  270. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  271. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  272. truncus adempta anima circum membrisque remota
  273. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  274. si non omnimodis, at magna parte animai
  275. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  276. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  277. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  278. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  279. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  280. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  281. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  282. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  283. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  284. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  285. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  286. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  287. conquisita diu dulcique reperta labore
  288. digna tua pergam disponere carmina vita.
  289. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  290. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  291. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  292. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  293. Principio quoniam tenuem constare minutis
  294. corporibus docui multoque minoribus esse
  295. principiis factam quam liquidus umor aquai
  296. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  297. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  298. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  299. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  300. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  301. nam procul haec dubio nobis simulacra
  302. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  303. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  304. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  305. crede animam quoque diffundi multoque perire
  306. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  307. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  308. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  309. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  310. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  311. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  312. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  313. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  314. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  315. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  316. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  317. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  318. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  319. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  320. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  321. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  322. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  323. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  324. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  325. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  326. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  327. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  328. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  329. sic animum curas acris luctumque metumque;
  330. quare participem leti quoque convenit esse.
  331. quin etiam morbis in corporis avius errat
  332. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  333. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  334. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  335. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  336. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  337. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  338. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  339. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  340. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  341. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  342. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  343. et pariter mentem sanari corpus inani
  344. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  345. acris et in venas discessit diditus ardor,
  346. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  347. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  348. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  349. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  350. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  351. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  352. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  353. significant, paulo si durior insinuarit
  354. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  355. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  356. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  357. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  358. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  359. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  360. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  361. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  362. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  363. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  364. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  365. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  366. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  367. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  368. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  369. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  370. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  371. in latebras acer corrupti corporis umor,
  372. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  373. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  374. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  375. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  376. cur eadem credis sine corpore in aperto
  377. cum validis ventis aetatem degere posse?
  378. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  379. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  380. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  381. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  382. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  383. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  384. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  385. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  386. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  387. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  388. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  389. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  390. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  391. usque adeo falsae rationi vera videtur
  392. res occurrere et effugium praecludere eunti
  393. ancipitique refutatu convincere falsum.
  394. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  395. et membratim vitalem deperdere sensum;
  396. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  397. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  398. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  399. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  400. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  401. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  402. introsum trahere et partis conducere in unum
  403. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  404. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  405. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  406. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  407. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  408. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  409. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  410. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  411. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  412. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  413. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  414. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  415. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  416. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  417. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  418. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  419. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  420. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  421. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  422. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  423. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  424. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  425. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  426. Denique corporis atque animi vivata potestas
  427. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  428. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  429. sola potest animi per se natura nec autem
  430. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  431. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  432. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  433. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  434. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  435. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  436. nec magnis intervallis primordia possunt
  437. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  438. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  439. haut possunt post mortem eiecta moveri
  440. propterea quia non simili ratione tenentur;
  441. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  442. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  443. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  444. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  445. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  446. dissolui sensus animi fateare necessest
  447. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  448. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  449. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  450. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  451. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  452. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  453. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  454. fundamenta foras manant animaeque per artus
  455. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  456. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  457. dispertitam animae naturam exisse per artus
  458. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  459. quam prolapsa foras enaret in auras.
  460. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  461. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  462. ire anima ac toto solui de corpore tota
  463. et quasi supremo languescere tempore voltus
  464. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  465. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  466. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  467. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  468. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  469. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  470. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  471. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  472. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  473. non modo non omnem possit durare per aevom,
  474. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  475. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  476. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  477. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  478. verum deficere in certa regione locatam;
  479. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  480. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  481. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  482. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  483. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  484. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  485. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  486. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  487. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  488. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  489. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  490. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  491. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  492. Praeterea si inmortalis natura animaist
  493. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  494. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  495. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  496. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  497. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  498. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  499. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  500. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  501. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  502. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  503. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  504. si subito medium celeri praeciderit ictu
  505. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  506. dispertita procul dubio quoque vis animai
  507. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  508. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  509. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  510. falciferos memorant currus abscidere membra
  511. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  512. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  513. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  514. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  515. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  516. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  517. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  518. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  519. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  520. inde alius conatur adempto surgere crure,
  521. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  522. et caput abscisum calido viventeque trunco
  523. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  524. donec reliquias animai reddidit omnes.
  525. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  526. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  527. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  528. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  529. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  530. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  531. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  532. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  533. particulis animas? at ea ratione sequetur
  534. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  535. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  536. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  537. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  538. Praeterea si inmortalis natura animai
  539. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  540. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  541. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  542. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  543. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  544. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  545. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  546. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  547. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  548. inferri solitast animi vivata potestas
  549. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  550. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  551. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  552. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  553. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  554. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  555. expertis animas nec leti lege solutas;
  556. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  557. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  558. quod fieri totum contra manifesta docet res
  559. ita conexa est per venas viscera nervos
  560. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  561. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  562. et lapis oppressus subitis e frugibus
  563. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  564. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  565. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  566. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  567. permanare animam nobis per membra solere,
  568. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  569. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  570. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  571. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  572. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  573. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  574. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  575. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  576. particulae quibus haec animi natura creatur,
  577. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  578. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  579. quapropter neque natali privata videtur
  580. esse die natura animae nec funeris expers.
  581. Semina praeterea linquontur necne animai
  582. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  583. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  584. partibus amissis quoniam libata recessit.
  585. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  586. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  587. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  588. expirant atque unde animantum copia tanta
  589. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  590. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  591. vermibus et privas in corpora posse venire
  592. credis nec reputas cur milia multa animarum
  593. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  594. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  595. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  596. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  597. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  598. at neque cur faciant ipsae quareve laborent