De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  2. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  3. corpora discedunt conexaque convenientis
  4. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  5. reicere in terras naturam, multaque caecis
  6. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  7. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  8. vitalis motus consentire atque imitari.
  9. sed ne forte putes animalia sola teneri
  10. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  11. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  12. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  13. dissimili constare figura principiorum;
  14. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  15. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  16. semina cum porro distent, differre necessust
  17. intervalla vias conexus pondera plagas
  18. concursus motus; quae non animalia solum
  19. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  20. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  21. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  22. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  23. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  24. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  25. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  26. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  27. corpora consimili sint eius tincta colore;
  28. nullus enim color est omnino materiai
  29. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  30. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  31. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  32. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  33. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  34. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  35. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  36. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  37. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  38. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  39. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  40. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  41. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  42. immutabile enim quiddam superare necessest,
  43. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  44. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  45. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  46. proinde colore cave contingas semina rerum,
  47. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  48. Praeterea si nulla coloris principiis est
  49. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  50. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  51. propterea magni quod refert, semina quaeque
  52. cum quibus et quali positura contineantur
  53. et quos inter se dent motus accipiantque,
  54. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  55. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  56. marmoreo fieri possint candore repente,
  57. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  58. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  59. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  60. materies ubi permixta est illius et ordo
  61. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  62. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  63. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  64. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  65. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  66. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  67. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  68. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  69. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  70. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  71. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  72. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  73. aut alio in quovis uno puroque nitore
  74. dissimiles longe inter se variosque colores.
  75. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  76. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  77. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  78. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  79. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  80. principiis rerum non numquam causa colores,
  81. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  82. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  83. quippe etenim multo proclivius exorientur
  84. candida de nullo quam nigro nata colore
  85. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  86. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  87. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  88. scire licet quam sint nullo velata colore;
  89. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  90. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  91. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  92. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  93. quae sita cervices circum collumque coronat;
  94. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  95. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  96. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  97. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  98. consimili mutat ratione obversa colores;
  99. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  100. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  101. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  102. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  103. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  104. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  105. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  106. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  107. sed variis formis variantes edere tactus.
  108. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  109. est natura coloris et omnia principiorum
  110. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  111. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  112. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  113. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  114. ex albis album pinnis iactare colorem
  115. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  116. aut alio quovis uno varioque colore.
  117. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  118. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  119. evanescere paulatim stinguique colorem;
  120. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  121. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  122. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  123. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  124. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  125. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  126. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  127. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  128. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  129. scire licet quaedam tam constare orba colore
  130. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  131. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  132. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  133. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  134. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  135. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  136. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  137. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  138. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  139. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  140. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  141. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  142. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  143. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  144. concoctosque suo contractans perdere viro,
  145. propter eandem rem debent primordia rerum
  146. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  147. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  148. nec simili ratione saporem denique quemquam
  149. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  150. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  151. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  152. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  153. inmortalia si volumus subiungere rebus
  154. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  155. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  156. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  157. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  158. principiis constare. neque id manufesta refutant
  159. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  160. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  161. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  162. quippe videre licet vivos existere vermes
  163. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  164. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  165. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  166. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  167. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  168. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  169. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  170. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  171. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  172. non alia longe ratione atque arida ligna
  173. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  174. iamne vides igitur magni primordia rerum
  175. referre in quali sint ordine quaeque locata
  176. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  177. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  178. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  179. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  180. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  181. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  182. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  183. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  184. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  185. sed magni referre ea primum quantula constent,
  186. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  187. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  188. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  189. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  190. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  191. antiquis ex ordinibus permota nova re
  192. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  193. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  194. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  195. * * *
  196. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  197. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  198. mollia mortali consistere corpore creta.
  199. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  200. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  201. aut similis totis animalibus esse putari.
  202. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  203. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  204. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  205. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  206. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  207. vitali ut possint consentire undique sensu.
  208. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  209. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  210. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  211. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  212. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  213. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  214. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  215. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  216. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  217. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  218. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  219. quatinus in pullos animalis vertier ova
  220. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  221. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  222. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  223. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  224. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  225. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  226. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  227. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  228. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  229. Principio nequeunt ullius corporis esse
  230. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  231. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  232. aere fluminibus terris terraque creatis,
  233. nec congressa modo vitalis convenientes
  234. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  235. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  236. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  237. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  238. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  239. dissoluuntur enim positurae principiorum
  240. et penitus motus vitales inpediuntur,
  241. donec materies omnis concussa per artus
  242. vitalis animae nodos a corpore solvit
  243. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  244. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  245. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  246. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  247. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  248. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  249. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  250. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  251. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  252. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  253. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  254. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  255. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  256. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  257. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  258. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  259. scire licet nullo primordia posse dolore
  260. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  261. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  262. corporibus, quorum motus novitate laborent
  263. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  264. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  265. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  266. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  267. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  268. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  269. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  270. multaque de rerum mixtura dicere callent
  271. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  272. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  273. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  274. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  275. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  276. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  277. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  278. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  279. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  280. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  281. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  282. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  283. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  284. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  285. umoris guttas mater cum terra recepit,
  286. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  287. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  288. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  289. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  290. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  291. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  292. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  293. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  294. nec sic interemit mors res ut materiai
  295. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  296. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  297. res ut convertant formas mutentque colores
  298. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  299. ut noscas referre earum primordia rerum
  300. cum quibus et quali positura contineantur
  301. et quos inter se dent motus accipiantque,
  302. neve putes aeterna penes residere potesse
  303. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  304. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  305. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  306. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  307. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  308. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  309. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  310. consimilis; verum positura discrepitant res.
  311. sic ipsis in rebus item iam materiai
  312. intervalla vias conexus pondera plagas
  313. concursus motus ordo positura figurae
  314. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  315. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  316. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  317. accedere et nova se species ostendere rerum.
  318. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  319. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  320. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  321. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  322. principio caeli clarum purumque colorem
  323. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  324. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  325. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  326. ex improviso si sint obiecta repente,
  327. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  328. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  329. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  330. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  331. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  332. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  333. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  334. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  335. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  336. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  337. infinita foris haec extra moenia mundi,
  338. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  339. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  340. Principio nobis in cunctas undique partis
  341. et latere ex utroque supra supterque per omne
  342. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  343. vociferatur, et elucet natura profundi.
  344. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  345. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  346. seminaque innumero numero summaque profunda
  347. multimodis volitent aeterno percita motu,
  348. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  349. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  350. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  351. sponte sua forte offensando semina rerum
  352. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  353. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  354. magnarum rerum fierent exordia semper,
  355. terrai maris et caeli generisque animantum.
  356. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  357. esse alios alibi congressus materiai,
  358. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  359. Praeterea cum materies est multa parata,
  360. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  361. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  362. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  363. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  364. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  365. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  366. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  367. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  368. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  369. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  370. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  371. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  372. sint genere. in primis animalibus indice mente
  373. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  374. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  375. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  376. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  377. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  378. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  379. quando quidem vitae depactus terminus alte
  380. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  381. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  382. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  383. libera continuo, dominis privata superbis,
  384. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  385. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  386. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  387. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  388. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  389. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  390. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  391. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  392. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  393. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  394. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  395. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  396. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  397. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  398. primigenum maris et terrae solisque coortum
  399. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  400. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  401. unde mare et terrae possent augescere et unde
  402. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  403. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  404. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  405. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  406. umor ad umorem, terreno corpore terra
  407. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  408. donique ad extremum crescendi perfica finem
  409. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  410. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  411. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  412. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  413. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  414. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  415. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  416. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  417. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  418. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  419. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  420. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  421. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  422. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  423. inde minutatim vires et robur adultum
  424. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  425. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  426. et quo latior est, in cunctas undique partis
  427. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  428. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  429. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  430. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  431. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  432. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  433. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  434. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  435. corpora conficere et plagis infesta domare.
  436. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  437. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  438. omnia debet enim cibus integrare novando
  439. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  440. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  441. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  442. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  443. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  444. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  445. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  446. aurea de caelo demisit funis in arva
  447. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  448. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  449. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  450. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  451. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  452. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  453. conterimusque boves et viris agricolarum,
  454. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  455. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  456. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  457. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  458. et cum tempora temporibus praesentia confert
  459. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  460. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  461. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  462. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  463. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  464. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  465. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  466. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse
  37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  39. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  40. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  41. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  42. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  43. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  44. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  45. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  46. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  47. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  48. extorres idem patria longeque fugati
  49. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  50. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  51. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  52. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  53. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  54. acrius advertunt animos ad religionem.
  55. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  56. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  57. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  58. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  59. denique avarities et honorum caeca cupido,
  60. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  61. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  62. noctes atque dies niti praestante labore
  63. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  64. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  65. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  66. semota ab dulci vita stabilique videtur
  67. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  68. unde homines dum se falso terrore coacti
  69. effugisse volunt longe longeque remosse,
  70. sanguine civili rem conflant divitiasque
  71. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  72. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  73. et consanguineum mensas odere timentque.
  74. consimili ratione ab eodem saepe timore
  75. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  76. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  77. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  78. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  79. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  80. percipit humanos odium lucisque videndae,
  81. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  82. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  83. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  84. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  85. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  86. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  87. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  88. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  89. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  90. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  91. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  92. non radii solis neque lucida tela diei
  93. discutiant, sed naturae species ratioque.
  94. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  95. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  96. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  97. atque oculei partes animantis totius extant.
  98. ---
  99. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  100. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  101. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  102. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  103. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  104. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  105. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  106. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  107. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  108. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  109. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  110. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  111. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  112. in nullo caput interea sit forte dolore.
  113. Praeterea molli cum somno dedita membra
  114. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  115. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  116. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  117. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  118. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  119. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  120. principio fit uti detracto corpore multo
  121. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  122. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  123. diffugere forasque per os est editus ,
  124. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  125. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  126. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  127. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  128. semina, curare in membris ut vita moretur.
  129. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  130. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  131. quapropter quoniam est animi natura reperta
  132. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  133. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,