De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quapropter quoniam est animi natura reperta
  2. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  3. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  4. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  5. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  6. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  7. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  8. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  9. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  10. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  11. idque situm media regione in pectoris haeret.
  12. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  13. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  14. cetera pars animae per totum dissita corpus
  15. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  16. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  17. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  18. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  19. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  20. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  21. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  22. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  23. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  24. consentire animam totam per membra videmus
  25. sudoresque ita palloremque existere toto
  26. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  27. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  28. denique concidere ex animi terrore videmus
  29. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  30. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  31. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  32. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  33. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  34. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  35. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  36. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  37. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  38. corporea natura animum constare animamque?
  39. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  40. consentire animum nobis in corpore cernis.
  41. si minus offendit vitam vis horrida teli
  42. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  43. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  44. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  45. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  46. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  47. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  48. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  49. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  50. principio esse aio persuptilem atque minutis
  51. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  52. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  53. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  54. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  55. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  56. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  57. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  58. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  59. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  60. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  61. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  62. at contra mellis constantior est natura
  63. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  64. haeret enim inter se magis omnis materiai
  65. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  66. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  67. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  68. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  69. at contra lapidum coniectum spicarumque
  70. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  71. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  72. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  73. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  74. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  75. mobilis egregie, perquam constare necessest
  76. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  77. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  78. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  79. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  80. quam tenui constet textura quamque loco se
  81. contineat parvo, si possit conglomerari,
  82. quod simul atque hominem leti secura quies est
  83. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  84. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  85. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  86. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  87. ergo animam totam perparvis esse necessest
  88. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  89. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  90. extima membrorum circumcaesura tamen se
  91. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  92. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  93. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  94. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  95. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  96. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  97. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  98. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  99. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  100. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  101. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  102. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  103. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  104. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  105. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  106. rara quod eius enim constat natura, necessest
  107. inter eum primordia multa moveri.
  108. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  109. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  110. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  111. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  112. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  113. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  114. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  115. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  116. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  117. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  118. inde calor motus et venti caeca potestas
  119. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  120. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  121. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  122. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  123. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  124. permanare malum, quin omnia perturbentur
  125. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  126. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  127. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  128. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  129. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  130. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  131. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  132. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  133. inter enim cursant primordia principiorum
  134. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  135. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  136. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  137. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  138. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  139. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  140. sic calor atque et venti caeca potestas
  141. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  142. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  143. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  144. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  145. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  146. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  147. quod genus in nostris membris et corpore toto
  148. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  149. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  150. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  151. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  152. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  153. consimili ratione necessest ventus et
  154. et calor inter se vigeant commixta per artus
  155. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  156. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  157. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  158. interemant sensum diductaque solvant.
  159. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  160. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  161. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  162. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  163. est etiam quoque pacati status ille,
  164. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  165. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  166. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  167. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  168. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  169. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  170. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  171. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  172. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  173. at natura boum placido magis vivit
  174. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  175. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  176. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  177. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  178. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  179. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  180. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  181. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  182. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  183. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  184. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  185. inque aliis rebus multis differre necessest
  186. naturas hominum varias moresque sequacis;
  187. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  188. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  189. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  190. illud in his rebus video firmare potesse,
  191. usque adeo naturarum vestigia linqui
  192. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  193. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  194. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  195. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  196. nam communibus inter se radicibus haerent
  197. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  198. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  199. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  200. sic animi atque animae naturam corpore toto
  201. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  202. inplexis ita principiis ab origine prima
  203. inter se fiunt consorti praedita vita,
  204. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  205. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  206. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  207. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  208. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  209. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  210. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  211. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  212. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  213. discidium possunt artus perferre relicti,
  214. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  215. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  216. mutua vitalis discunt contagia motus,
  217. maternis etiam membris alvoque reposta,
  218. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  219. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  220. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  221. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  222. atque animam credit permixtam corpore toto
  223. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  224. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  225. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  226. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  227. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  228. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  229. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  230. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  231. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  232. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  233. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  234. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  235. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  236. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  237. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  238. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  239. iam magis exemptis oculis debere videtur
  240. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  241. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  242. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  243. corporis atque animi primordia singula primis
  244. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  245. nam cum multo sunt animae elementa minora
  246. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  247. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  248. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,