De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. principio fit uti detracto corpore multo
  2. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  3. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  4. diffugere forasque per os est editus ,
  5. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  6. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  7. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  8. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  9. semina, curare in membris ut vita moretur.
  10. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  11. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  12. quapropter quoniam est animi natura reperta
  13. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  14. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  15. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  16. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  17. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  18. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  19. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  20. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  21. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  22. idque situm media regione in pectoris haeret.
  23. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  24. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  25. cetera pars animae per totum dissita corpus
  26. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  27. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  28. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  29. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  30. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  31. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  32. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  33. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  34. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  35. consentire animam totam per membra videmus
  36. sudoresque ita palloremque existere toto
  37. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  38. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  39. denique concidere ex animi terrore videmus
  40. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  41. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  42. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  43. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  44. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  45. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  46. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  47. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  48. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  49. corporea natura animum constare animamque?
  50. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  51. consentire animum nobis in corpore cernis.
  52. si minus offendit vitam vis horrida teli
  53. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  54. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  55. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  56. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  57. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  58. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  59. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  60. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  61. principio esse aio persuptilem atque minutis
  62. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  63. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  64. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  65. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  66. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  67. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  68. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  69. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  70. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  71. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  72. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  73. at contra mellis constantior est natura
  74. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  75. haeret enim inter se magis omnis materiai
  76. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  77. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  78. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  79. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  80. at contra lapidum coniectum spicarumque
  81. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  82. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  83. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  84. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  85. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  86. mobilis egregie, perquam constare necessest
  87. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  88. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  89. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  90. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  91. quam tenui constet textura quamque loco se
  92. contineat parvo, si possit conglomerari,
  93. quod simul atque hominem leti secura quies est
  94. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  95. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  96. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  97. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  98. ergo animam totam perparvis esse necessest
  99. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  100. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  101. extima membrorum circumcaesura tamen se
  102. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  103. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  104. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  105. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  106. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  107. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  108. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  109. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  110. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  111. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  112. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  113. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  114. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  115. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  116. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  117. rara quod eius enim constat natura, necessest
  118. inter eum primordia multa moveri.
  119. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  120. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  121. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  122. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  123. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  124. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  125. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  126. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  127. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  128. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  129. inde calor motus et venti caeca potestas
  130. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  131. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  132. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  133. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  134. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  135. permanare malum, quin omnia perturbentur
  136. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  137. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  138. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  139. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  140. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  141. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  142. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  143. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  144. inter enim cursant primordia principiorum
  145. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  146. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  147. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  148. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  149. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  150. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  151. sic calor atque et venti caeca potestas
  152. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  153. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  154. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  155. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  156. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  157. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  158. quod genus in nostris membris et corpore toto
  159. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  160. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  161. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  162. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  163. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  164. consimili ratione necessest ventus et
  165. et calor inter se vigeant commixta per artus
  166. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  167. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  168. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  169. interemant sensum diductaque solvant.
  170. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  171. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  172. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  173. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  174. est etiam quoque pacati status ille,
  175. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  176. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  177. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  178. quo genere in primis vis est violenta leonum,