De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  2. donique ad extremum crescendi perfica finem
  3. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  4. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  5. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  6. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  7. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  8. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  9. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  10. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  11. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  12. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  13. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  14. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  15. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  16. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  17. inde minutatim vires et robur adultum
  18. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  19. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  20. et quo latior est, in cunctas undique partis
  21. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  22. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  23. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  24. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  25. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  26. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  27. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  28. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  29. corpora conficere et plagis infesta domare.
  30. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  31. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  32. omnia debet enim cibus integrare novando
  33. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  34. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  35. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  36. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  37. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  38. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  39. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  40. aurea de caelo demisit funis in arva
  41. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  42. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  43. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  44. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  45. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  46. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  47. conterimusque boves et viris agricolarum,
  48. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  49. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  50. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  51. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  52. et cum tempora temporibus praesentia confert
  53. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  54. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  55. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  56. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  57. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  58. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  59. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  60. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse
  37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  39. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  40. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  41. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  42. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  43. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  44. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  45. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  46. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  47. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  48. extorres idem patria longeque fugati
  49. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  50. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  51. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  52. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  53. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  54. acrius advertunt animos ad religionem.
  55. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  56. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  57. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  58. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  59. denique avarities et honorum caeca cupido,
  60. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  61. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  62. noctes atque dies niti praestante labore
  63. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  64. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  65. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  66. semota ab dulci vita stabilique videtur
  67. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  68. unde homines dum se falso terrore coacti
  69. effugisse volunt longe longeque remosse,
  70. sanguine civili rem conflant divitiasque
  71. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  72. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  73. et consanguineum mensas odere timentque.
  74. consimili ratione ab eodem saepe timore
  75. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  76. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  77. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  78. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  79. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  80. percipit humanos odium lucisque videndae,
  81. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  82. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  83. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  84. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  85. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  86. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  87. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  88. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  89. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  90. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  91. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  92. non radii solis neque lucida tela diei
  93. discutiant, sed naturae species ratioque.
  94. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  95. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  96. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  97. atque oculei partes animantis totius extant.
  98. ---
  99. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  100. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  101. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  102. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  103. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  104. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  105. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  106. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  107. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  108. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  109. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  110. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  111. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  112. in nullo caput interea sit forte dolore.
  113. Praeterea molli cum somno dedita membra
  114. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  115. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  116. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  117. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  118. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  119. esse neque harmonia corpus sentire solere,