De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  2. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  3. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  4. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  5. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  6. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  7. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  8. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  9. in nullo caput interea sit forte dolore.
  10. Praeterea molli cum somno dedita membra
  11. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  12. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  13. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  14. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  15. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  16. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  17. principio fit uti detracto corpore multo
  18. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  19. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  20. diffugere forasque per os est editus ,
  21. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  22. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  23. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  24. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  25. semina, curare in membris ut vita moretur.
  26. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  27. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  28. quapropter quoniam est animi natura reperta
  29. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  30. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  31. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  32. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  33. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  34. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  35. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  36. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  37. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  38. idque situm media regione in pectoris haeret.
  39. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  40. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  41. cetera pars animae per totum dissita corpus
  42. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  43. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  44. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  45. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  46. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  47. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  48. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  49. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  50. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  51. consentire animam totam per membra videmus
  52. sudoresque ita palloremque existere toto
  53. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  54. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  55. denique concidere ex animi terrore videmus
  56. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  57. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  58. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  59. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  60. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  61. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  62. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  63. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  64. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  65. corporea natura animum constare animamque?
  66. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  67. consentire animum nobis in corpore cernis.
  68. si minus offendit vitam vis horrida teli
  69. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  70. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  71. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  72. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  73. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  74. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  75. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  76. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  77. principio esse aio persuptilem atque minutis
  78. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  79. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  80. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  81. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  82. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  83. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  84. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  85. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  86. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  87. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  88. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  89. at contra mellis constantior est natura
  90. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  91. haeret enim inter se magis omnis materiai
  92. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  93. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  94. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  95. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  96. at contra lapidum coniectum spicarumque
  97. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  98. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  99. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  100. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  101. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  102. mobilis egregie, perquam constare necessest
  103. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  104. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  105. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  106. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  107. quam tenui constet textura quamque loco se
  108. contineat parvo, si possit conglomerari,
  109. quod simul atque hominem leti secura quies est
  110. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  111. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  112. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  113. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  114. ergo animam totam perparvis esse necessest
  115. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  116. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  117. extima membrorum circumcaesura tamen se
  118. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  119. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  120. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  121. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  122. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  123. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  124. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  125. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  126. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  127. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  128. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  129. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  130. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  131. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  132. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  133. rara quod eius enim constat natura, necessest
  134. inter eum primordia multa moveri.
  135. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  136. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  137. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  138. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  139. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  140. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  141. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  142. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  143. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  144. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  145. inde calor motus et venti caeca potestas
  146. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  147. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  148. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  149. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  150. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  151. permanare malum, quin omnia perturbentur
  152. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  153. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  154. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  155. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  156. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  157. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  158. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  159. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  160. inter enim cursant primordia principiorum
  161. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  162. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  163. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  164. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  165. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  166. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  167. sic calor atque et venti caeca potestas
  168. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  169. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  170. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  171. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  172. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  173. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  174. quod genus in nostris membris et corpore toto
  175. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  176. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  177. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  178. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  179. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  180. consimili ratione necessest ventus et
  181. et calor inter se vigeant commixta per artus
  182. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  183. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  184. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  185. interemant sensum diductaque solvant.
  186. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  187. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  188. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  189. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  190. est etiam quoque pacati status ille,
  191. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  192. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  193. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  194. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  195. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  196. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  197. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  198. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  199. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  200. at natura boum placido magis vivit
  201. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  202. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  203. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  204. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  205. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  206. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  207. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  208. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  209. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  210. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  211. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  212. inque aliis rebus multis differre necessest
  213. naturas hominum varias moresque sequacis;
  214. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  215. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  216. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  217. illud in his rebus video firmare potesse,
  218. usque adeo naturarum vestigia linqui
  219. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  220. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  221. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  222. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  223. nam communibus inter se radicibus haerent
  224. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  225. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  226. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  227. sic animi atque animae naturam corpore toto
  228. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  229. inplexis ita principiis ab origine prima
  230. inter se fiunt consorti praedita vita,
  231. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  232. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  233. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  234. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  235. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  236. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  237. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  238. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  239. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  240. discidium possunt artus perferre relicti,
  241. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  242. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  243. mutua vitalis discunt contagia motus,
  244. maternis etiam membris alvoque reposta,
  245. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  246. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  247. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  248. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  249. atque animam credit permixtam corpore toto
  250. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  251. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  252. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  253. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  254. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  255. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  256. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  257. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  258. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  259. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  260. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  261. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  262. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  263. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  264. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  265. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  266. iam magis exemptis oculis debere videtur
  267. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  268. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  269. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  270. corporis atque animi primordia singula primis
  271. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  272. nam cum multo sunt animae elementa minora
  273. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  274. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  275. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  276. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  277. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  278. intervalla tenere exordia prima animai.
  279. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  280. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  281. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  282. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  283. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  284. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  285. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  286. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  287. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  288. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  289. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  290. quam primordia sentiscant concussa animai,
  291. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  292. et quam in his intervallis tuditantia possint
  293. concursare coire et dissultare vicissim.
  294. Et magis est animus vitai claustra
  295. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  296. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  297. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  298. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  299. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  300. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  301. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  302. truncus adempta anima circum membrisque remota
  303. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  304. si non omnimodis, at magna parte animai
  305. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  306. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  307. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  308. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  309. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  310. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  311. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  312. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  313. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  314. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  315. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  316. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  317. conquisita diu dulcique reperta labore
  318. digna tua pergam disponere carmina vita.
  319. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  320. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  321. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  322. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  323. Principio quoniam tenuem constare minutis
  324. corporibus docui multoque minoribus esse
  325. principiis factam quam liquidus umor aquai
  326. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  327. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  328. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  329. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  330. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  331. nam procul haec dubio nobis simulacra
  332. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  333. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  334. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  335. crede animam quoque diffundi multoque perire
  336. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  337. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  338. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  339. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  340. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  341. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  342. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  343. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  344. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  345. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  346. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  347. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  348. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  349. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  350. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  351. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  352. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  353. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  354. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  355. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  356. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  357. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  358. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  359. sic animum curas acris luctumque metumque;
  360. quare participem leti quoque convenit esse.
  361. quin etiam morbis in corporis avius errat
  362. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  363. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  364. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  365. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  366. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  367. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  368. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  369. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  370. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  371. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  372. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  373. et pariter mentem sanari corpus inani
  374. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  375. acris et in venas discessit diditus ardor,
  376. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  377. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  378. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  379. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  380. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  381. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  382. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  383. significant, paulo si durior insinuarit
  384. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  385. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  386. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  387. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  388. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  389. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  390. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  391. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  392. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  393. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  394. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  395. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  396. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  397. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  398. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  399. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  400. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  401. in latebras acer corrupti corporis umor,
  402. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  403. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  404. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  405. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  406. cur eadem credis sine corpore in aperto
  407. cum validis ventis aetatem degere posse?
  408. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  409. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  410. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  411. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  412. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  413. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  414. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  415. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  416. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  417. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  418. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  419. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  420. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  421. usque adeo falsae rationi vera videtur
  422. res occurrere et effugium praecludere eunti
  423. ancipitique refutatu convincere falsum.
  424. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  425. et membratim vitalem deperdere sensum;
  426. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  427. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  428. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  429. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  430. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  431. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  432. introsum trahere et partis conducere in unum
  433. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  434. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  435. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  436. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  437. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  438. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  439. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  440. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  441. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  442. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  443. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  444. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  445. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  446. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  447. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  448. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  449. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  450. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  451. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  452. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  453. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  454. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  455. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  456. Denique corporis atque animi vivata potestas
  457. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  458. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  459. sola potest animi per se natura nec autem
  460. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  461. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  462. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  463. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  464. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  465. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  466. nec magnis intervallis primordia possunt
  467. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  468. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  469. haut possunt post mortem eiecta moveri
  470. propterea quia non simili ratione tenentur;
  471. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  472. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  473. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  474. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  475. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  476. dissolui sensus animi fateare necessest
  477. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  478. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  479. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  480. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  481. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  482. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  483. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  484. fundamenta foras manant animaeque per artus
  485. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  486. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  487. dispertitam animae naturam exisse per artus
  488. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  489. quam prolapsa foras enaret in auras.
  490. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  491. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  492. ire anima ac toto solui de corpore tota
  493. et quasi supremo languescere tempore voltus
  494. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  495. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  496. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  497. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  498. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  499. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  500. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  501. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  502. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  503. non modo non omnem possit durare per aevom,
  504. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  505. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  506. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  507. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  508. verum deficere in certa regione locatam;
  509. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  510. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  511. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  512. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  513. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  514. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  515. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  516. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  517. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  518. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  519. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  520. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  521. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  522. Praeterea si inmortalis natura animaist
  523. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  524. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  525. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  526. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  527. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  528. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  529. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  530. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  531. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  532. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  533. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  534. si subito medium celeri praeciderit ictu
  535. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  536. dispertita procul dubio quoque vis animai
  537. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  538. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  539. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  540. falciferos memorant currus abscidere membra
  541. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  542. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  543. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  544. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  545. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  546. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  547. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  548. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  549. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  550. inde alius conatur adempto surgere crure,
  551. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  552. et caput abscisum calido viventeque trunco
  553. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  554. donec reliquias animai reddidit omnes.
  555. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  556. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  557. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  558. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti